{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 201.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 201.5-8","ref":"201.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/201.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/201.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/201.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Cùm necesse sit mensuram ad id quod ipsa metitur, habere proportionem, finito ue rò ad infinitum sit nulla proportio. Idem quoque euidenter ex eo monstratur, quòd à non esse considerando transit in esse, atque econuerso. Esse autem & non esse, immenso inter se discrepantinteruallo. Immensam uerò oportet esse uirtutem, quae spacium percurrit immensum. Currere autem illud quis negat? quando creationem quae ex non esse fit ad esse, & interitum qui fit contrà, certissimis rationibus comprehendimus, atque utriusque ex tremi naturam describimus, & ipsius esse communis uim intellectu consequimur, quae rebus eius progressione nascentibus per innumerabiles essendi modos communicat. Denique ut summatim dicam, infinitam quodammodo esse in mente uirtutem illud nobis testimonio esse poterit, quòd fames corporis, sitisque, & somnus, citò & re paucula sa tiantur, mentis ardor nunquam extinguitur, siue humana respiciat, siue diuina. Si auer humana, quis diuitiarum cumulus, quae imperij amplitudo hunc terminat? Si diuina, nulla rerum creatarum finitarumque scientia impletur. Meritò quiescit nunquam, nisi infinitum Deum capiat, qui capacitatem eius ab inso manantem impleat infinitam. Quae si finita esset, aliqua re finita uel impleretur, uel saltem sitis eius utrunque leuaretur. Nunc uerò per quorumlibet finitorum adeptionem non modo non extinguitur, sed flagrat ardentius, quoniam quò magis plura capiendo, Deo infinito quadam praeparatione propinquat, eo ardet magis igni suo facta propinquior, atque eo currit rapacius infinito sui motus fini iam proxima. Quod & ignis elementum facit, quando in propriam sphę ram se recipit. Facit idem lapis etiam manifestius, quando descendit ab alto, qui quo terrę fit propin quior, eò uehementius defertur in terram. Quis dixerit mentem elementale corpus esse, uel corporale quicquam, si uim possidet infinitam? Vim, inquam, tum perseuerandi & capiendi, tum ambiendi, percurrendique, siue seipsa hanc habeat, siue (ut uerius loquari quar) quadam amplificatione diuina. Quatenus uidelicet absoluta infinitas Dei mentibus animabusque proximè ab ipsa pendentibus, intellectualem uitalemque infinitatem inserit, seruatque continuè, atque in infinito principio ad finem reuocat infiniturum.","prev":{"citation":"Opera omnia 201.1-4","label":"201.1 to 201.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/201.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/201.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 202","label":"Cap. XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/202","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/202"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}