{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 204.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 204.1-4","ref":"204.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/204.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/204.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/204.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"ferretur interitum, qui necessario sequitur origine perdita. Quin etiam quicquid effectus aliquis operatur, suae originis ui & auxilio facit. Si ergo aduersus causam pugnaret, in ea colluctatione causa illa sibijpsi aduersaretur. Anima repugnat aduersaturque corpori nostro, imò corporibus omnibus. Igitur à nullo corpore ducit originem. Duo praecipua sunt illius officia, speculari, & consultare. In utroque repugnat corporibus. Primùm uideamus quomodo repugnat in speculando. Multis quotidie modis externa corpora uariè disposita, nostri corporis instrumenta sensib. assi gnata ita mouent, ut ad tempus fallant, quam fallaciam emendat & corrigitratio, ut alias diffusius enarrauimus, ubi ratio aliter iudicat, quàm aut externum corpus annuat, aut corpus proprium nunciet, ac saepe iudicat modo contrario, qua in re tam sui corporis, quam aliorum damnat affectionem. Mittamus in praesentia caeterarum rerum speculationes, accipiamus summam summi contemplationem, ut cognoscamus quantum in ea mens naturam redarguat corporalem. Phantasia sensus externos sequitur, sensus, corporis sui aliorumque corporum dispositionem. Quapropter sensuum & phantasiae iudicium, corporum dispositioni tribuimus, dicimusque ipsum secundum affectionem fieri corpo ralem. Quando animus noster, quid Deus sit, cupiens inuenire, à magistris huiusmodi sciscitatur, phantasia praeceptor & fabernimium temerarius statuam aliquam machina tur ex quinque materijs, quas aliarum omnium pulcherrimas externi sensus ipsi obtulerint, acceptas à mundo, eo tamen pacto, ut materias illas excellentiores reddat quodam modo, quàm à mundo per sensus acceperit. Offert igitur phantasia nobis lumen adeo cla rum, ut nullum aliud uideri possit fulgentius. Adeo ingens, ut nullum amplius, ac fermè per immensum inane diffusum, quod innumerabilibus sit coloribus exornatum, & in circulum reuoluatur, ob quam reuolutionem dulcissimis resonet modulis tam implen tibus, quàm demulcentibus aures. Iucundissimis redoleat odoribus. Saporibus quoque omnibus abundet, qui possint effingi omnium suauissimi. Tactu molle mirum in modum, delicatum, lene, & temperatum. Hunc esse Deum praedicat phantasia. Nihil dat nobis pulchrius mundi corpus. Nihil corporeus sensus aut attingit melius, aut nunciat excellentius. Nihil amica sensuum phantasia effingit sublimius.","prev":{"citation":"Opera omnia 204","label":"THEOLOGIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/204","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/204"},"next":{"citation":"Opera omnia 204.5-7","label":"204.5 to 204.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/204.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/204.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}