{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 204.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 204.5-7","ref":"204.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/204.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/204.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/204.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":264,"text":"Sed ratio interim è sum ma mentis specula despiciens phantasiae ludos, ita proclamat. Caue animula, caue inanis istius sophistae praestigias. Deum quaeris? Accipe lumen tantò clarius lumine Solis, quanto lumen Solis est lucidius tenebris, ad quod si Solis lumen comparetur, etiam si millies milliesque clarius sit, esse uideatur umbra. Atque etiam tantò subtilius accipe, ut aciem uisus effugiat. Neque ipsum per inane diffundas, ne partibus constet, atque ita sustentatione indigeat partium, ac loco. Collige totum(si potes) in punctum, ut ex hac infinita unione infinitè sit potens. Sit deinde(si lubet) ubique praesens, non sparsum loco, sed integrum loco, cuilibet adstans, neque colorum multiplici uarietate inficiatur. Splendidius enim est lumen purum, quàm coloratum lu men, neque uoluatur aut sonet, nolo enim moueri illud uel collidi uel frangi. Et statum esse arbitor motu perfectiorem. Auferas quoque odores, sapores, mollitiemque tractabilem, nec crassiori sit natura compositum. Hic fulget quod non capit locus. Hic sonat quod non rapit tempus. Hic olet quod non spargit flatus. Hic sapit quod non minuit edacitas. Hic haeret quod facietas non diuellit. Dei faciem rursum intueri desideras? Mundum conspice uniuersum Solis lumine plenum. Lumen conspice in materia mun di plenum omnibus rerum omnium formis, atque uolubile. Subtrahe quaeso materiam lumini, relinque caetera, subito habes animam, incorporeum uidelicet lumen, omniforme, mutabile. De me rursus lumini huic animali mutationem, es iam intellectum ange licum consecuta, incorporeum scilicet lumen, omniforme, inuariabile. Detrahe huic eam diuersitatem per quam forma quaelibet diuersa est à lumine, & aliunde infusa est lumini, ita ut eadem luminis & formae cuiuslibet essentia sit, atque ipsum lumen sese formet, perque formas suas formet omnia.","prev":{"citation":"Opera omnia 204.1-4","label":"204.1 to 204.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/204.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/204.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 205.1-4","label":"205.1 to 205.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/205.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/205.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}