{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 205.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 205.1-4","ref":"205.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/205.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/205.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/205.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":358,"text":"Lumen hoc infinitè lucet, quia natura lucet sua, neque alterius mixtione inficitur uel contrahitur, per omnia est, quia in nullo, in nullo est, ut abunde per omnia fulgeat, uiuit ex se, & uitam praestat cunctis, quandoquidem umbra eius, qualis est lux ista Solis, sola in corporibus est uiuifica, sentit quaelibet, sensumque largitur si umbra eius sensus omnes omnibus excitat. Amat denique singu la, si maxime sua sunt singula. Ergo quid Solis est lumen? umbra Dei? Ergo quid Deus est? Sol Solis est Deus. Solis lumen est Deus in corpore mundi. Deus est Sol super ange licos intellectus. Hic tuus est, ô anima, hic tuus est Deus. Huius umbram tibi ostenderat phantasia, talis umbra Dei est, ut sensibilium pulcherrima sit. Qualem esse Dei lucem existimas? Si tantum Dei lucet umbra, quantum lux Dei fulget? Amas lucem Solis ubique prae caeteris, imò solam. Ama Deum solum, solam ô anima lucem. Infinitam benesi ci Dei lucem infinite ama. Fulgebis iam, & oblectaberis infinitè. Quaere igitur obsecro faciem eius, & gaudebis in aeuum. Sed ne mouearis precorut eam tangas, quia stabilitas ipsa est, ne distraharis per uaria ut apprehendas, quia unitas ipsa est. Siste motum, col lige multitudinem, Deum protinus assequeris, iam diu te penitus assecutum. In hac indagatione, proh Deus immortalis, quantum repugnat mens cunctis corporibus, quan tum disperdit eorum imagines & fallacias? quantum damnat phantasiam, sensusque comites corporum? Profecto ipsa sicut per se est substantis, nullam à corpore ullo ducens originem, ita per se agit quandoque proprium opus, absque ullo corporum adminiculo, imò uerò (quod est mirabilius) contra quaelibet corporum machinamenta. Haec certe nunquam operando se ab omni secerneret labe corporea, nisi multò magis in essentia ab omni corporea stirpe esset alienissima. Et quia non potest per uim aliquam corporis uniuersae naturae corporum repugnare (non enim surgit particula supra totum) sequitur ut per uim propriam in praesenti agat absque subsidio corporalium, ideoque multò magis in posterum id possit efficere. Quomodo repugnat mens corpori speculando, satis iam diximus. Dicamus deinceps quantum in consultando. Sępe esuriente stomacho, uel sitiente pulmone, siue per somnum cerebro grauescente, siue genitalibus membris semine tumescentibus, sensus corporis eomes, ad cibum, potum, somnum inuitat, & coitumIncitat, inquam. uel potius corporis incitamenta nunciat animo.","prev":{"citation":"Opera omnia 204.5-7","label":"204.5 to 204.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/204.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/204.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 205.5-8","label":"205.5 to 205.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/205.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/205.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}