{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 206","citation":"Ficino, Opera omnia 206","ref":"206","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/206","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/206.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":352,"text":"Quapropter animus tum ab elementali, tum à coelesti natura elementis infusa seorsum uiuere potest. Quòd si quis Platonicorum dicat eum in coelesti uehiculo semper esse, respondebimus, non animum à uehiculo, sed uehiculum ab animo dependere, sempiternumque animum apud Platonicos sempiternum uehiculum semper uiuificare. Sed ad instituium ordinem redeamus. Neque nos turbet quod anima saepe obsequitur corpori, quia non ui obsequitur, sed amore quo corpori per ipsam uiuenti tanquam filio & suo operi afficitur. Mater filium tanquam suum opus amat, filius paruulus cibum praeter modum cupit, abstinere iubet mater, tacet inde quiescitque puer, si bene fuerit educatus, sin male, clamat, domumque perturbat, miseretur plangentis filij mater, quem amatnimium, nondum tamen ut cibum capiat assentitur, nisi secum ipsa prius consultando iudicet, posse illum gustare aliquid ausque corporis detrimento, aut si quid damni illatum fuerit, per medicinam facile posse succurri. Tunc demum cibum accipit natus. Non cogitur mater à filio paruulo, sed ope ris sui dilectio matrem allicit ut filio obsequatur. Obtemperat tandem prout censet obtemperandum. Iudicat autem saepe uerè, quandoque fallitur, quia obtemperandi nimium cupida non satis dilinenter euentus examinat. Eadem est animae ad corpus similitudo. Proinde si naturale esset animam succumbere corpori, omnis anima ac semper sensibus cederet. Quoniam uerò resistit saepenumero consultando, si quando consentit, non natura uel uiolentia obsequitur, sed amore, quo summa uis animae afficitur mediae, media infimae, infima uitali complexioni, uitalis complexio corpori. Siquidem Platonici putant ab animae rationalis substantia tanquam a Sole effundi uitam corporis irrationalem tanquam lumen illamque erga hanc affici quasi erga prolem. Ad quam prolem suscipien dam corpus (ut Timaeus docet) per coelestes animas disponatur. Quid uero dicemus ad illud, quando animus aliquis suum corpus interimit, siue consilio, siue indignatione, seu metu id faciat, uel dolore? Quomodo id unquam aggredetur, si corpus animi esset origo, cum non possit appetitus aliquis in natura contra ipsammet insurgere? Nullum bru tum sponte seipsum interimit, quia non potest in eorum animam à corpore pullulantem stimulus aliquis contra corpus oriri. Homo autem licet sit prudentius animal, tamen id saepe facit, uaticinans (ut arbitror) se super fore post corpus, ac se potius corporis sarcina exonerare, quàm perdere. Quarta ratio. Anima liberè operatur.","prev":{"citation":"Opera omnia 205.5-8","label":"205.5 to 205.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/205.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/205.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 206-2","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/206-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/206-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}