{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 206-2","citation":"Ficino, Opera omnia 206-2","ref":"206-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/206-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/206-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/206-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":180,"text":"Cap. IIII. Aximè uerò non oriri ullo modo ex corpore hominis animam cognoscemus, si quàm liberum sit in ea arbitrium, ratione propria comprehenderimus. Nam quod corpori cuius natura determinata est, alligatur, operationem habere non VAotest liberam & solutam. Profectò à communi aliqua consideratione nulla prouenit actio nisi intercedat aliqua particularis exist matio, quia motus actionesque cir ca particularia fiunt, ceum cum quis communiter considerat exercitationem corporis uti lem esse, licet ita consideret, nondum tamen exercetur, nisi consultet prius quot sint exercitationis modi, & qui magis conducant. At quando unam quandam particularem exercitationem prae multis elegerit, tunc opus aggreditur. Si deambulationem, deambulat, si equitationem, equitat. Intellectus natura sua in uniuersalium rationum conceptione uersatur. Quapropter ut ex eius apprehensione aliqua proueniat actio, oportet uniuersalem eius conceptionem ad particularia quaedam deduci. Vniuersalis autem notio ui sua multa, imò infinita singularia contia continet, ut exercendi commune genus modos exercitationis innumerabiles. Igitur potest uniuersalis illa notio ad diuersa pariter singularia deriuari. Deriuarionem hu iusmodi sequitur iudicium de agendis. Diuersum igitur sequi potest iudicium. Itaque iudicium intellectus de rebus agendis non est natura sua ad aliquid unum determinatum.","prev":{"citation":"Opera omnia 206","label":"THEOLOGIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/206"},"next":{"citation":"Opera omnia 207.1-4","label":"207.1 to 207.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/207.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/207.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}