{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 208.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 208.1-4","ref":"208.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/208.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/208.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/208.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Primum, quòd tali quodam cibo monstrato, & sic affecto corpore, statim ita iudicat & appetit anima, neque postquam pabuli figuram aspexit, tempus aliquod uel breuissimum differt iudicium & cupidinem, quasi anima illa penè nihil ex sua uirtute in medium afferat, sed posita illa iu dicij causa, statim iudicandi sequatur effectus. Nec iniuria. Forma enim agendi principi pium est, ut ignis calor calefaciendi principium. Formarum uerò aliqua est à natura impressa, ut igni calor & leuitas, aliqua est apprehensa, ut species cibi per uisum. Appetitio ignis ac motus formam impressam sequitur. Iudicium & appetitio bestiae sic affectae for mam illam cibi sequitur apprehensam. Huius ergo motus principium est cibus, eiusque forma. Et sicut ignis non per se mouetur, quia non pontest non ascendere cum nihil obstat, non potest non uerè cum aliquid adest urendum, sic bestia non per se mouetur, quia non potest non ferri in ea, quae sic aut sic offeruntur. Secundùm signum est, quòd irrationalis anima nunquam aliter iudicat, cupit, prosequitur, quàm ad corporis pertineat usum. In omni enim eius actione finis est corporis commodum. Finis autem in rebus ultimus idem est fermen quod & principium. Principium ignis est Lunae concauum, concauum Lunae ignei motus est finis, quia causa quęque ad sui finem agit & mouet. Ergo in bruto principium actionum est corporis natura siue anima. Non anima mera, sed corporalis, & ut seruit toti naturae uitaeque artifici naturalium, postquam in natura uitaque corporea conseruanda est finis agendi. Tertium, quò bestiam nunquam poenitet sic aut sic egisse, neque retractat quicquam, neque emendat, quod significat unicum ibi esse agendi principium, postquam nulla est repugnantia. Corporea certè uita mouet tanquam finis proprius. Ergo nihil aliud proprium inest ibi praeter corpoream uitam quod moueat. Quartum, quòd (ut suprà diximus) in operibus brutorum eiusdem speciei non est diuersitas. Non aliter aranea alia telam texit quàm alia.","prev":{"citation":"Opera omnia 207.5-8","label":"207.5 to 207.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/207.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/207.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 208.5-8","label":"208.5 to 208.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/208.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/208.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}