{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 209.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 209.1-4","ref":"209.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/209.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/209.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/209.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"iterum tum hoc modo: Cum omnia uitae studia ad animum nostrum dirigimus moribus exornandum, quis non intelligat, tunc officiorum nostrorum finem esse animam, atque ideò eo rundem animam esse principium? Harum actionum non humores principia sunt, quoniam humores non inuitant ad aliquid contra corpus eorum, & supra corpora, non coe um, quod per humores mouet, corpus quippe coeli longè remotum, neque prius mouet quatuor humores nostros, quàm moueat quatuor elementa, neque mouebit animam niThumoribus agitatis. Humorum uerò agitationi animus aduersatur, dum illorum imetus speculationis intentione contemnit, morum studio cohibet, artium industria frangit. Nemo aut Socrate ad amorem, aut Alciphone Megarico ad libidinem ebrietatemque natura procliuior fuit, nemo ijs euasit studio continentior. Nónne Xenocrates, Demo sthenes, & Cleanthes naturae impedimenta diligentia repulerunt? Si humoribus resisti mus, obsistimus & elementis, & coelo, imò etiam ii non subijcimur coelo, multo minus cę eris corporibus subdimur. Coelo uerò non subijci hominis animum, hinc apparet, quòd uturos casus primò scientia praeuidet, deinde aut prudentia uitat, aut magnanimitate nihili pendit, quasi non ad ipsum hominem, qui ipse est animus, pertineant quicquam, sed ad animi carcerem. Accedit, quòd prospera fortuna propter temperantiam teliciter utitur, aduersa propter tolerantiam optimè, ita ut utraque sibi aequè ad uirtutem proficiat & alutem. Quo autem pacto aut sequitur casus, qui praecedit, aut suscipit necessario, qui diligentia uitat? Aut horret natura, qui saepe despicit? Aut bonis uincitur, qui ad feliciatem propriam illa dirigit? Aut superaretur malis, qui mala conuertit in bona? Aut neessitate aliqua cogitur, qui dum propter pietatem libenter cum diuina uoluntate consentit, illa etiam quae necessaria sunt, terribibaque uidentur, uoluntaria efficit atque leuia? ldem rursus ita per intellectum monstramus & uoluntatem. Primò sic per intellectum: Coeleste corpus formam habet corporalem, singularem, localem, & temporalem. Forma per quam mens omnis intelligit, est incorporalis, uniuersalis, & absoluta. Haec ergo à coelo non nascitur. Forma enim quae alicubi clauditur, formam non generat absolutam. Ideoque coelum formam aliquam intellectu non generat. Num forte in eo gignit intelligentiam? Nequaquam. Haec enim formam sequitur intellectus. Quod ergo dare formam nequit, non dabit intelligentiam. Omnino uerò nullum corpus per suam formam quic quam intelligit. Talis enim forma singularis est omnino.","prev":{"citation":"Opera omnia 208.5-8","label":"208.5 to 208.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/208.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/208.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 209.5-8","label":"209.5 to 209.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/209.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/209.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}