{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 21.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 21.1-4","ref":"21.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/21.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/21.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/21.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"cundum diuinam naturam facta est, ideò cum unitur homini uerbum, non opor tet patrem similiter, spiritumque uniri, qui licet natura conueniant, differunt tamen inter se proprietate personae. Sicut ergo in trinitate tres personae in eadem natura existunt, sic in Christo persona una in tribus existit naturis, Deo, animoque, & corpore, atque ibi homo comparatur ad Deum, quemadmodum manus ad animam, imò lingua ad intellectum. Non enim fit Deus propriè naturalis hominis forma, sed homo fit proprium coniunctumque instrumentum Dei, ad opera Dei propria excel lentissime peragenda. Non sunt autem duę in Christo personae, sed una, scilicet persona uerbi coniuncta, non personae hominis, sed naturae. Sicut enim rationalis anima in suo esse existit, per quae eius esse existit & corpus, ita Dei filius, & multò magis in esse perso nae suae existit, atque ad illud naturam extollit humanam. Proinde quemadmodum uerbum nostrum mente conceptum insensibile est, extra uerò uoce prolatum fit sensibile, ita mentis diuinae uerbum ab aeuo in Deo inuisibile permanet, sed per assumptionem hominis factum est uisibile. Est igitur Christus uerbum, quòd ab aeuo diuina mens se omniaque secum intelligendo intra se loquitur, iam spiritu diuino prolatum, & corpus humanum quasi uocem assumens, diuinamque audientibus significans uoluntatem. Tantum uerò diuinam cuique uoluntatem significauit, quatum quisque capere poterat. Cunctis autem quantum si in breui hac uita exerceatur, beatitudinem largitur aeternam. Multa quidem praecepta & praeclarissima tradidit, sed paucis omnia compręhendit, quando iussit. Te toto Deum ama, homines ama sicut teipsum, quod tibi fieri non uis, alijs facere noli. Quam decens Dei hominisque coniunctio. Cap. XVIII. On minus fermè est de formia reformare, quàm formare simpliciter ab initio, siquidem non minus est bene esse, quàm simpliciter esse. Decuit igitur Deum omnium effectorem perficere, quae defecerant, & quemadmodum per insen sibile uerbum cuncta creauerat. Quid enim aliud creaturae suni, quam cogita tionum Dei quasi quaedam uoces extra prolatae?lia peruerbum quodammodo iam sensibile factum sensibilia reformare. Quoniam uerò Deus cuncta facit porenter, sapienter, beneuolè, decuit ita restituere illa, ut potantiam, sapientiam, beneuolentiamque ostenderet. Quid potentius, quàm extrema in unam personam, & infinita ad summa redigere?","prev":{"citation":"Opera omnia 21","label":"Cap. XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/21"},"next":{"citation":"Opera omnia 21.5-8","label":"21.5 to 21.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/21.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/21.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}