{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 211","citation":"Ficino, Opera omnia 211","ref":"211","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/211","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/211","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/211.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":395,"text":"Quod quidem ostendunt Astrologi, quando in alicuius genesi iudicanda plurima pro ferunt quae ad partes auosque & fratres, uxores, amicos, inimicosque pertinent, quorum for tuna ab alterius genesi non dependet, sed tantum significatur. Si ergo corporea (quod etiam supram probauimus) neque propriè, neque omnino coelestibus superiorum motorum instrumentis subijciuntur, multò minus mens ipsa subijcitur, cuius mores & artes si quan do ab Astrologis praedicuntur, tanquam per signa potius quàm per causas proferuntur. Siquidem superni motores non solum illa quorum ipsi sunt causae, sed etiam quorum men tes nostrae futurae causae sunt, & excogitant ipsi secum, & coelestibus nutibus saepe demonstrant. Non subijci autem tunc declarat maximè mens nostra uoluntasque, quando usque adeò effertur, ut pene se uelit solam. Tunc enim se quodammodo à caeteris liberat creaturis, seque ipsa fermè contenta est Rursus quando in suum actum circulo se reflectit. Circuitus enim spiritalis termino non seruit extraneo. Pręterea quando non modò pro pter aliam coniecturam uult, propter aliam non uult, sed etiam uult, quòd possit uelle pariter atque nolle. Qua in re uidetur indifferens ad uolendum pariter & nolendum, ac nulli prorsus astricta. Item quando eligit summam desiderij cuiusque uacationem. Nam tunc tractum proprij obiecti cuiusque dissoluit. Potentia haec quae actum omnem interimit, proprio nulli seruit obiecto. Sed totum hoc ita planius explicemus. Quotiens aliquod nobis bonum proponitur, totiens potest animus ita ratiocinari. Quia maximum bonum est libertas, uolo eam in me experiri quandoque. Itaque malo nunc eligendi actum retinen do mei iuris esse, quàm huic uel illi seruire uolendo. Eligit tamen libertatem tanquam bonam, quàm saepe aliàs propter alia bona postponit. Nullum igitur bonorum eligimus necessariò, quamuis necessariò uelimus ipsum bonum. Denique aut nusquam motus est liber, aut liber est ubi primus. Primus in anima. Oportet autem primum esse liberum, si modo quicquid primo tale est, per se est tale. Quis enim dubiter actionis motum inde incipere descendendo, quo quaestionis motus definit ascendendo? Desinit uerò in animi ipsius imperium, ceum cum dico me agere hoc propter istud, istud propter illud, illud quia uolo, uelle, quia placet. Placere autem mihi, & insuper uelle, quod placeat. Addo quinetiam quòd si fortè nollem, nolle uellem. Id saepe appellat Plato per se moueri, id est, per se ac liberè agere. Hinc effici uult ut liber uiuat, qui agit & libere, ut nullius particularis siue boni, siue mali subijciatur impulsui, qui uiuit liber, ut non perdatur unquam, qui uiolentia non pulsatur. Quinta ratio. Mens absque corpore operatur.","prev":{"citation":"Opera omnia 210.5-8","label":"210.5 to 210.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/210.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/210.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 211-2","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/211-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/211-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}