{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 211-2","citation":"Ficino, Opera omnia 211-2","ref":"211-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/211-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/211-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/211-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":271,"text":"Cap. V. Perandi modus modum sequitur existendi. Quare si anima modo aliquo per corpus existit, nihil sine corpore unquam uel auxilio corporis agit. Nunc autem contrà contingit, non igitur est per corpus. Audiamus primùm Platonis mentem de modo cognoscendo, quo hominis anima operatur. Quoniam ani ma multo est praestantior corpore, & quod assidue format aliquid, est formato praestantius, ideò nulla corpora, siue extra nos sint, siue intra, formas uel imagines suas pingunt in anima, sed suis quibusdam qualitatibus siue uiribus, siue imaginibus uaporem illum pulsant calentem atque uitalem, qui quodammodo corporis est nodus & animę, & spiritus à Physicis appellatur. Si enim corpora illa cum spiritu hoc conueniunt in materia, cum anima uerò non conueniunt, rationabilius est spiritum ab illis formari quàm animam, quae tantum ab est ut formetur à corpore, ut ipsa potius re uera sit & forma corporis, & formatrix. Formatrix quidem sui corporis per naturam, aliorum uerò partem. Anima igitur rationalis, quae fons est corporalium motionum, mouet quidem ipsa corpora, à corporibus uerò non mouetur. Moueretur autem ab illis, si formaretur inde. Sed spiritus qui est animae currus, à corporibus quibusque pulsatur. Pulsatio huiusmodi non latet animam. Vt talis quaedam passio siue agitatio spiritus animam non latet, sentire dicimui Statim uerò ex hoc subito sentiendi actu uis interior animi ad opus aliud huic persimile excitatur. Nam ubi per oculi spiritum colores, per aurium spiritus sonos, perque alios alia attigit, ipsa sua quadam ui, per quam praeest corporibus, eorumque semina possidet, non minus in cognoscendi quàm in alendi uirtute, mox colorum sonorumque & reliquorum simulachra penitus spiritalia uel denuo concipit in seipsa, uel olim concepta partu rit, colligitque in unum. Hanc imaginationem in superioribus nuncupauimus.","prev":{"citation":"Opera omnia 211","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/211","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/211"},"next":{"citation":"Opera omnia 212.1-4","label":"212.1 to 212.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/212.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/212.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}