{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 212.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 212.1-4","ref":"212.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/212.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/212.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/212.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":345,"text":"Posuimus postea phantasiam paulò hac superiorem, per corporum imagines fermè similiter peruagantem. Intellectum denique longo interuallo eminentiorem, quemadmodum decla rauimus. Quando anima sentit quippiam, apud Platonicos dicitur operari per corpus, non quia ipsa simul & corpus sentiat. Sicut enim anima fons est uiuendi (ut Plato ait) ita & sentiendi. Praeterea oculis auribusue sępe obiecta sua praesentia sunt, si tamen animus attentius quicquam intra se secum agitat, non prius sentiuntur, quàm animus ad talia reuertatur, quasi non membra haec, sed interior ipsa animi nostri natura uim habeat sentiendi. Quae tamen uis sentiendi non sentit nisi dum corporalis spiritus à corporibus agitatur. Quando ergo per imaginationem uel phantasiam agi dicitur per corporis auxilium operari, quia reuoluitur per imagines singulas, quae singula referunit corpora, & per im pulsum corporalis spiritus à corporibus factum conceptae fuerunt. Ac etiam quia tanta est inter has internas imagines spiritumque cognatio, ut reuolutionem imaginum factam intrinsecus sequatur semperspiritus ipsius uibratio, atque uicissim spiritus huius uibratio nem comitetur ut plurimum imaginum reuolutio. Quando per intelligentiam aliquid speculatur & eligit, dicitur & sine corpore, & sine auxilio corporis operari. Quoniam etiam absque impulsu illo spiritus, & absque imaginibus inde collectis aliquid uidet eligitque ab illis prorsus alienissimum. Mitto in praesentia quòd Peripatetici uires sentiendi omnes in anima quidem secundùm originem, in composito uerò secundum formam po nunt, intelligendi autem in sola anima collocant, atque hoc pacto illas per corpus agere, hanc uerò etiam sine corpore arbitrantur. Veruntamen naturaliter se ad imagines corporalis sensus tamdiu conuertere, quamdiu animus corpus naturaliter habitat. Quòd autem postrema haec operatio quandoque sine corporali subsidio fiat, & priores illae sem per per corporis auxilium, haec quę subijciam signa nobis ostendent. Primum uis ipsa ani mae quae corpore utitur, quaecunque illa sit, instrumentum suum non percipit. Quis enim gustu linguam suam gustat? Quis per imaginationem uel phantasiam cognouit spirituum imaginumque naturam, quae uix post diuturnas mentis discussiones agnoscitur? Pateret autem cuique, & facillime, si per imaginationem & phantasiam cognosceretur. Secundùm signum. Vis talis quam uti diximus corpore, neque seipsam noscit, neque propriam actionem. Si uisus propriè ex eo quod uidet, perciperet se uidere, semper dum uidemus aliquid, uidere aduerteremus, quod minimè fit.","prev":{"citation":"Opera omnia 211-2","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/211-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/211-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 212.5-7","label":"212.5 to 212.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/212.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/212.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}