{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 212.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 212.5-7","ref":"212.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/212.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/212.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/212.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Saepe namque praesentem hominem parentibus oculis uidemus, quoniam uerò tunc uis interior animae ad aliud intenta est, ui dere nos nequaquam animaduertimus, quasi actus huiusmodi non à uisu, sed à ui quadam interiori quando expedita est, percipiatur. Praeterea actus uidendi ac similes quodammodo incorporales sunt, sensus autem illi sola corporalia noscunt. Si actiones suas hae uires ignorant, ignorant quoque seipsas. Quid enim aliud, certa quaedam uis est, nisi principium certo modo quodam & proprio operandi? Ergo qui operationem nescit, nescit & operandi modum, nescit quoque proprium sic operandi principium. Itaque sensus quinque seipsos ignorant. Sed neque etiam imaginatio & phantasia se noscunt. Nam cum omnes duabus his animae uiribus semper utantur, omnes facillimè quam naturam hae uires habent cognoscerent. Nunc uerò uix illi ista nouerunt, qui diuturno mentis examine quaesiuêre. Tertium signum, quando uehemens aliquid uiribus ijs obijcitur, quod nos uiolentius agitet, ita eas occupat, ut res debiliores non bene percipiantur, neque ipso eodem tempore, neque postea ad tempus. Oculus noster aduersis quandoque Solis radijs obrutus, co lores alios neque tunc, neque postea per aliquod temporis spacium dispicit. Idem accidit auribus ex strepitu & tonitrum uehementi. Idem quoque sensibus caeteris. Idem imaginationi & phantasiae, quotiens horrendis quibusdam imaginibus occupantur. Quod ostendit huiusmodi uirium actum, cum spiritus uibratione concurrere, atque econuerso. Quenadmodum sensus motusque araneae, in media tela manentis, tensis undique filis, & aduolantibus muscis, tremorem telae undique sequitur, atque contrà telae tremor araneae motum. Profectò hoc monstrat eas uires materiae esse propinquas, cum saepe ab obiecto quasi uincantur, & corporalium passionum reliquiae in spiritu remanentes ad tempus eas confundant. Quartum signum ab obiecto potentiori non modò actus discernendi confunditur, sed laesio fit in nobis atque molestia, quasi laeso spiritu corporali, his quoque à uirib. ex mutuo quodam usu nonnulla contingat offensio.","prev":{"citation":"Opera omnia 212.1-4","label":"212.1 to 212.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/212.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/212.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 213.1-4","label":"213.1 to 213.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/213.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/213.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}