{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 214.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 214.1-4","ref":"214.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/214.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/214.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/214.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"Quotiens recta ratione genus quoddam terum uerissi marum ab omni corporum genere ita secernimus, ut in illo nihil corporale cernamus, totiens quicquid dici potest corporale, reijcimus. Non tamen possumus per corporeum instrumentum cuncta reijcere corporalia, quia ipsum saltem instrumentum per ipsummet instrumentum repelli non potest. Et quando abstractam conspicimus speciem, perque illam unimus tum nos formis rationibusque abstractis, tum nobis easdem, tunc corporeum instrumentum ijs interpositum impedimento esset potius quàm adiumento. Nam & di uersissimum est ab illis, & inferius admodum, & distantiam affert multò magis quam unionem. Cum haec ita se habeant, mens uti non potest instrumento aliquo corporali. Sed nunquid alio? Prorsus nullo. Namsi quis illi aliud quoduis instrumentum adiunxerit, sciscitabimur utrum possit absque ipso intelligere aliquid, an nihil? Si potest, instrumento non eget. Sed dicet aliquis non posse. Nos contra posse asseuerabimus. Iam enim quisque fatebitur intellectum nosse seipsum, in qua cognitione nullo utitur instrumento. Nam si aliquo uteretur ad se capiendum, illud certe caderet medium intermentem & mentis ipsius essentiam, quae ab ipsa per illud comprehenderetur, ubi extraneum aliquid esset menti propinquius quàm mentis essenua. Et quando potentia mentis reflectitur in po tentiam, siue actus in actum, nullum ibi interponitur instrumentum. Medium enim assumi solet propter conuenientiam cum extremis. Nullum uerò instrumentum cum potentia & actu magis, quàm potentia actusque conuenit. Quisque etiam confitebitur intelle ctum si habeat instrumentum, ipsum non ignorare. Nam ob id in primis uidemur ipsum non ignorare, quòd esse ipsum asseueramus, & tale esse audimus, ut intellectui seruiat. Quinetiam si intellectus noscit seipsum, ac etiam externa obiecta, necesse est ut instrumentum quoque nonnunquam nouerit per quod à se transit in obiecta intelligendo. Pręterea quando per obiecta iam nota in actum suum se uertit, perque actum in uirtutem atque substantiam, nónne cogitur in hac ipsa regressione etiam in instrumentum suum si quod habet incurrere, eum illud inter actum mentis & uirtutem sit medium? Vbi instrumentum suum agnoscere cogitur. Sed utrum mens agnoscit instrumentum suum per insiru mentum aliquod, necne? Si per aliquod, quaero de alio atque alio rursus in infinitum. Si per nullum, ergo non eget instrumento ad cognoscendum, postquam ipsum sine instrumento cognoscit.","prev":{"citation":"Opera omnia 213.5-7","label":"213.5 to 213.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/213.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/213.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 214.5-9","label":"214.5 to 214.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/214.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/214.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}