{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 214.5-9","citation":"Ficino, Opera omnia 214.5-9","ref":"214.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/214.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/214.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/214.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"Ibi sanè quod instrumentum dicitur, obiectum quiddam potius est quàm medium. Ac si ab hoc in aliud transeat cognoscendo, non de medio in obiectum, sed de obiecto priori in posterius currit obiectum. Sed dixerit forte quispiam, insirumentum à mente, cognosci non per instrumentum aliquod, sed per ipsummet instrumentum. Ego autem quęram, utrum per ipsam essentiam instrumenti, an per ipsius imaginem? Non primum, quia mens semper illud cognosceret, cum semper ad illud similiter comparetur. Quod si per imaginem fiat, iam illud quod instrumentum appellabatur, obiecium est potius quod cognoscitur, quàm instrumentum, per quod aliquid cognoscatur. Atque imago ipsa cognosci potest nullo instrumento intercedente, cum ipsum necessatiò antecedat, prout inter ipsum animamque est media. Iam igitur intellectus tàm seipsum, quam quod extra ipsum est, absque aliquo instrumento cognoscit. Proinde eo ipso quod uere simplicia ueramque simplicitatem excogitamus, concludunt Platonici, id quod ita in nobis exco gitat, neque ex intellectu & instrumento constitui, neque ex anima corporeque componi, sed mentem simplicem solamque existere. Per se igitur mens operatur, & hoc etiam pacto nuncupat Plato per se moueri. Ergo per se uiuit, uiuitque semper. Pergamus ad signum tertium. Vires illae à uehementi obiecto confunduntur, ut non discernant debiliora. Mens contra quando magnifica & ardua uidet, tum in illis, tum post illa clarius & facilius minora & leuiora discernit, utpote quae magna sit magnisque pasca tur & crescat. Pergamus ad quartum, & reliqua. Vires aliae potenti offendunturo biecto, mens nullius rei uel immensae consideratione offenditur, quasi certae cuidam humorum commensurationi non sit obnoxia. Tardius quidem maxima reperit, quoniam alienis explicata non indagat. Expedita inuenit ocyus, & inuentis tum clarescit mulsie tanquam parata prorsus ad illa, tum incomparabili uoluptate completur, tanquam illis quàm proxima. Quis hic non uideat infinitam quodammodo esse uimmentis, quae nullo finito superetur obiecto? Aliae praeterea uires qualitates imaginesque sibi familiares ignorant, mens autem quidnam familiarium nesciat? Quae & familaritatem ipsam definit, & semetipsam uidet, & actum suum intelligendo, ac speciem per quam intelligit, & habitum & uirtutum. Secum igitur habitat mens, sui ergo ipsius est domicilium. Res quaelibet loco naturali seruatur, ideò seruatur à seipsa mens manetque inde semper incolumis.","prev":{"citation":"Opera omnia 214.1-4","label":"214.1 to 214.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/214.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/214.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 215.1-3","label":"215.1 to 215.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/215.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/215.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}