{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 216.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 216.1-4","ref":"216.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/216.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/216.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/216.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"Et qui insomnijs terrentur horrendis, reclamant aduersus phantasiam, saepe se somniare dicentes. Ergo mens non semper indiget inferioribus uiribus, quae saepe illis uigentibus ociatur, ociantibus autem uiget, garritum earum damnat, iubetque silere. Si quis autem dixerit mentem illis egere ut excitetur, ideoque sine ipsis nihil penitus opera ri, ita respondeo, quoniam anima dum corpus habitat, eius sustentationi semper est occupata, atque circa plurima à diuinis remota distrahitur, ideò ad diuinorum intuitum non conuertitur, nisi quantum expressiores aliquas eorum similitudines per uires eius pedisse quas, quibus plurimum utitur comprehendens, excitatur ad ipsa. Postquam uerò satis conuersa est, & per crebram conuersionem apta parata diuinorum infusioni, non ampli us ad eam contemplationem illarum obsequio indiget, imò eas sopit pro uiribus, ne ab ipsis impediatur. Ac semper libens in eo statu perseueraret, nisi curandi corporis urgeret necessitas. Quod significat mentem posse per se speculationem continuare, & quan do ab hac non amplius propter cutam corporis retrahetur, libere speculaturam per se sine aliarum uirium ministerio, cui satis fuerit antem ab illis minimè impediri. Sed quandiu corpore clauditur, propter illud sensuum ministerium quo paratur conuersioni, accidit ut laeso corpore, spirituque obnubilato, quia neque perspicuè obiecta repraesentantur, neque fit clara in sensibus & phantasia perceptio, mens inde ad ueram speculationem non facilè excitetur. Fit etiam ut alij alijs ingeniosiores appareant propter spirituum diuersita tem. Quanquam differentiam hominum in artibus addiscendis nontam ingenij, quàm uoluntatis diuersitati censeo tribuendam. Quilibet enim maxima quaeque, si studiose con tendit, assequitur. Fit insuper, ut quidam dicantur amentes, quia uel non utanturmenQuippe cum omnis intentio animi in his sit circa uehementiores te uel abutantur. phantasiae illusiones nimium occupata. Sed uacuata bile uel atra, uel crocea, quae causam praebet illusionis resipiscunt subitò, utpote qui mentem non amiserunt. Mitto quòd Origenes Plotinusque disputant, animas humanas esse quodammodo mentes ex sua pu ritate delapsas, quando uidelicet ab intentione mentis circa ideas ad intentionem potentiae uiuificae corporum prolapsae in corpora deciderunt.","prev":{"citation":"Opera omnia 215.8","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/215.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/215.8"},"next":{"citation":"Opera omnia 216.5-8","label":"216.5 to 216.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/216.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/216.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}