{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 216.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 216.5-8","ref":"216.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/216.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/216.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/216.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Et quantò aliae magis alijs intentius profundiusque ad materiam conuersae sunt, tantò minus (ut aiunt) intellectualis retinent luminis. Vnde magna in ingenijs moribusque inter animas diuersitas prouenit. Ad quam etiam conducunt aetherea corpora animarum diuersis coeli figuris syderi buaque accommodata. Denique uarietas geniorum uarietatem adducit ingeniorum. Si quis autem animas extitisse pertempus ante corpore non concesserit, uoluerit tamen ex par te quadam Platonicos imitari, poterit forsitan dicere animas saltem eo ipso momento quo creantur, corporique iunguntur, ita ut Origenes Plotinusque disputant, fermè affici atque disponi. Profecto mentes angelicas, alias ad inferiora prolapsas, aliàs minimè, & earum que ceciderunt, alias quidem magis, alias uerò minus. Sed mentes hominum tanquam infimas omnes naturali instinctu cum primum creantur, ad naturalem partem & corpo ra uergere, aliasque alijs profundius sese in Lethaeum flumen, id est, materiam mergere. Atque hoc quidem qacto Pamphilus Origenem, quoad potuit, emendauisse uidetur. Sed de his alias. Iam igitur ad propositum reuertamur. Si quis parte capitis quadam lęsa me moriam uideatur amittere, respondebunt Peripatetici, confundi rerum imagines quae in cerebri spiritu retinentur, sed species quae in mente sunt, non laedi propriè, imò (ut ita dixerim) ociari. Oportere enim mentem quamdiu corpus habitat, in corporalium speci es non sine corporalium imaginibus contueri. Addent Platonici quatenus animae intentio circa laesi curationem membri uehementius occupatur, eatenus cognitionem memotiamue remitti atque intermitti. Auicenna & Alganteles dicent mentem ad inferiora conuersam, à diuina quadam mente diuerti, unde omnem intelligentiae actum putant continuè dependere. Quoniam uerò Lucretius immortalitati ob eam causam diffidit maximè, quod imminente morte uires animi deficere uideantur, animaduertendum est, uitam corporis in humoris & caloris temperatione consistere, ideoquae mori corpus quando uel calor resoluit humorem, uel calorem humor extinguit. Quoniam autem humor caloris pabulum est, calor uehiculum spiritus, spiritus est animae ad corpus conciliator, fit ut quando resoluitur humor in membris corporis pauitim, anima quoque membra deserat paulatim.","prev":{"citation":"Opera omnia 216.1-4","label":"216.1 to 216.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/216.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/216.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 217.1-4","label":"217.1 to 217.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/217.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/217.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}