{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 218.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 218.1-4","ref":"218.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/218.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/218.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/218.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":355,"text":"uinis, quae ex eo fluuio non scaturiunt, in operatione coniungeretur. Congruere uerò cum illis in operatione, imò etiam in essentia & uita, sic ostendemus. Quoniam Suidemus omnia tunc maximè aliquid operari, quando in sua specie adulta sunt atque perfecta, cogimur asserere Deum, quia est omnium perfectimus non ociosum esse, sed aliquid agere, postquam operatio perfectionis est signum. Imò uerò neque nos aliquid ageremus, nisi ageret ille, quo mouente, mouemur, sicut quo faciente, sumus, & quo afflante uiuimus & spiramus. Sed quaenam est operatio Dei? non quae aliunde incipiat, aut aliò quopiam tendat, ne cogatur Deus aliunde pendere. Est igitur operatio Dei perpetua quędam in seipsum conuersio, per quam seipso fruatur & gaudeat. Itaque contemplatur seipsum, se contemplando, suam uidet potentiam, hanc intuens, quaecunque potest discernit. Ergo & seipsum simul & uniuersum opus suum actu unico speculatur, speculando in se concipit cuncta, concipiendo extra se quaecunque uult, parit. Similis ferme est in sanctis ministris eius coelestibusque spiritib. operatio, se namque ipsos illi quoque & sua opera speculantur & Deum, operaque diuina. Speculatio certem illis sola conueniens est, quia operationum omnium perfectissima. Quod etiam in nobis apparet. Haec non externa eget materia, ut fabricatio, neque corporalib. instrumentis, ut sensus, neque aliunde mouetur, aut aliò tendit, ut operationes aliae, neque figurat materiam alienam, sed colit ornatque mentem, quando non alio terminatur, sed definit in seipsam, neque fatigatur citò, ut aliae, sed permanet indefessa, neque molesta est uel indiga, ut sunt illae, sed facilis, plenaque, & gaudio perfusa incomparabili. Si qua igitur ex ijs operationibus quę nobis insunt, supernis est numinibus tribuenda, contemplatio certè tribuenda est, operationum omnium felicissima. Ex ijs patet hominis animam in contemplatione cum diuinis congruere. Congruere quoque eum bestijs in nutritione, sensuque, & corporis affectu, non dubitamus. Certae autem operationes ad conuenientia sibi directè obiecta, certas conuenientesque requirunt uirtutes atque substantias, & quae proportio est obiecti unius ad alterum, eadem operationis unius ad alteram. Eadem quoque uirtutis est & essentiae ad uirtutem & essentiam comparatio. Itaque sicut in nobis quod ad corporis usum pertinet, est operatio cum brutis communis ad commune cum illis obiectum, ita natura cum illis communis apparet. Haec est nutriendi sentiendique operatio, & potentia atque complexio corporis, quae in nobis fermè sicut in bestijs sunt caduca.","prev":{"citation":"Opera omnia 218","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/218","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/218"},"next":{"citation":"Opera omnia 218.5-7","label":"218.5 to 218.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/218.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/218.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}