{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 218.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 218.5-7","ref":"218.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/218.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/218.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/218.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"Oportet quinetiam reperiri in nobis potentiam & substantiam cum coelestibus il lis communem, ex qua nascatur operatio illa quam habemus cum illis communem ad commune nobis illisque obiectum. Quamobrem sicut in nobis quodammodo caducae sunt nutriendi, sentiendique natura & complexio corporalis, quę circa caduca uersantur, & cum caducis animalibus sunt communes, ita immortalis erit contemplandi potestas quae circa immortalia uersatur, & cum immortalibus est communis, quia non potest operatio eadem nisi ab eadem natura & potentia proficisci. Quis autem dubitet contemplationem nostram supernis esse persimilem? cùm per eam animus, ut coelestes illi, seipsum & opera sua consideret, inuestiget quoque supernas causas, earumque effectus, item ab effectib. inferioribus per medias causas usque ad causam supremam ascen dat, atque uicissim à suprema causa usque ad infimos euentus circulo remeet. Vbi uidetur uni uersam diuini operis seriem non alia uirtute quàm diuina complecti, & tanquam Deus aliquis circumlustrare. Non solum uerò intelligentiam cum numinibus communem habet, sed etiam uoluntatem, cum illorum affectet beatitudinem. Habet praeterea similem actio nem, quatenus agit liberè, & suo imperat corpori fermè sicut illa. Ex omnib. ijs colligitur animum nostrum cum coelestibus essentia conuenire. Si essentiam habet cum illis com munem & proximam, & illa nullam habent originem è materia, sequitur ut nullam quoque animus noster talem originem habeat. Praeterea si numina illa sempiterna sunt, quia mu di sphaeras eodem semper mouent ordine, neque fatigantur unquam, sequitur ut sit mentis essentia sempiterna, quoniam terminata mobilisque uita nullo modo interminatę immobilique uitae res proxima.","prev":{"citation":"Opera omnia 218.1-4","label":"218.1 to 218.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/218.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/218.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 219","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/219","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/219"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}