{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 219","citation":"Ficino, Opera omnia 219","ref":"219","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/219","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/219","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/219.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"Tantò autem magis conuenit cum illis immortalitate uitae, quàm intelligentia ueritatis & beatitudinis desiderio, quantò uita ipsa prior est quàm intelligentia uel uoluntas. Ac si uoluntas est nixus intelligentiae, intelligentia uero sum mum adolescentis uitae fastigium, animus non aliter dirigitur ad uoluntatem rectam, quàm per ueram intelligentiam, ad hanc quoque non aliter, quàm per ueram adultamque uitam. Voluntatem habet rectam, quia ad primum totum bonum sese confert. Intelligentiam ueram, tum quia quatenus intelligentia est, non fallitur, tum quia ueras omnium intus possidet rationes, quod aliàs ostendemus. Habeat ergo necesse est ueram adultamque uitam. Talis est quae non est obnoxia morti. Huic nostrae argumentationi ille Origenis fauet summopere, ubi inquit: Omnes naturae quae eiusdem principij participes sunt, inter se sunt similes, ceum oculi, quia omnes lucis paticipes sunt, cum ad lucem natura sua similiter conuertantur, omnes sunt similes, sed tamen pro diuersa lucis participatione alius alio est acutior. Omnes rationales substantiae Dei participes sunt, cum omnes conuertantur ad Deum, ergo similes sunt tum inter se, tum illi. Itaque sicut supremae sunt immortales, ut angeli, sic & inferiores, ut animę. Immortales uerò sunt omnes, quia Deo per similes immortali. Quam similitudinem ostendit illa ipsa in Deum conuersio, in quem quidem uelut in Solem, tanquam stellae, superiores conuertuntur angeli, anima uerò in eundem, ceu Luna, quae quamuis uicissitudine quadam diuiniluminis permutetur, ideoque modo quodam mutabili capiat, inextinguibili tamen percipit ratione. Siquidem & inextinguibile ipsum esse, & qua ratione sit inextinguibile, certis rationis bus comprehendit. Obiectio Epicureorum & responsio de rerum temperatione.","prev":{"citation":"Opera omnia 218.5-7","label":"218.5 to 218.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/218.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/218.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 219-2","label":"Cap. VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/219-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/219-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}