{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 219-2","citation":"Ficino, Opera omnia 219-2","ref":"219-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/219-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/219-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/219-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":331,"text":"Cap. VII. Eluctabitur ijs Dicaearchus, aut Epicureus aliquis, quasi monstro id simile sit, rem scilicet aliquam partim incorruptibilem esse, partim corruptioni obnoxiam. At nos affirmabimus naturae ordinem sine hoc seruari non posse. Sunt aliQqua corpora ab omni penitus corruptione semota, ut coeli, quorum neque sphae ra ipsa, neque particula ulla corrumpitur. Sunt & corpora ijs prorsus opposita, scilicet om nino caduca, puta ligna, lapides, metalla, cęteraque ex quatuor elementis composita. Ligni siquidem particulae nonnullae quandoque putrescunt, deinde etiam totum lignum ipsum de finit esse lignum, quamuis quicquid ita compositum est, ob id saltem ex incorruptibili constet & corruptibili, quod primam in se materiam habet perpetuam, formam uerò mortalem. Quapropter coniunctio mortalium cum immortalibus neque impossibilis est, neque rara. Sed redeamus ad ordinem institutum. Sunt etiam corpora media, elementorum uidelicet quatuor sphęrę, partim incorruptibilia, partim corruptibilia. Ipsa quidem tota elementi sphaera suam speciem, suum situm, suum seruat tenorem, particulae ueron eius nonnullae quandoque hinc perduntur, inde instaurantur. Cùm uerò corpora uel a spiritibus uel spirituum gratia fuerint constituta, ordinem corporum oportet ab ordine spirituum proficisci, aut ialtem spirituum ordinem imitari. Sunt ergo spiritus aliqui penitus immortales, ut angeli, quorum neque tota ipsa substantia commutatur, neque ulla uis, neque etiam operatio. Sunt alij mortales omnino, ut communis fert opinio, brutorum scilicet animae, quarum permutatur uis operatioque, permutatur & tota substantia. Sint insuper oportet spiritus utrorumque medij, ut unus sit absque intermissione totius naturae contextus. Hi per totam substantiam permanebunt, per particulas aliquas mutabuntur. Tales erunt animae nostrae praecipuè, quarum substantias cogit esse perpetua communis illa cum coelestibus contemplatio uoluntasque & actio. Potentias uerò aliquas siue operationes quandoque cessaturas indicat nobis illa communis cum brutis mortalibus operatio, cultui mortalis corporis penitus mancipata, quippe cum naturales affectus in naturis proprijs fundentur, diuersique affectus in diuersis naturis, uideamus autem nostras animas affectum ad aeterna habere affectum quoque ad temporalia, meritò dicimus eas ex uaturis duabus aeterna uidelicet, & temporali compositas esse, quemadmodum si uideremus corpus aliquod natura sua quasi aequaliter sursum deorsumue moueri, diceremus ipsum fermè aequaliter ex grauitate & leuitate componi.","prev":{"citation":"Opera omnia 219","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/219","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/219"},"next":{"citation":"Opera omnia 220","label":"Cap. VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/220","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/220"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}