{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 223.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 223.1-4","ref":"223.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/223.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/223.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/223.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"Nobilissimae arbores propinquę sunt brutis, radices oris loco habent, ramos ut crura, brachia, & similia. Sexum habent utrumque nonnullae arbores, masculinum & foemininum, unde propè sitae uberius pululant. In brutis ostrea uno tantum superant plantas, quod sensum habent tactus, sed fixa terrae penè nutriuntur ut arbores. Multae quoque bestiolae sine coitu sponte nascuntur, ut herbae. Sunt & simiae, canes, equi, & elephantes. & aliae bestiae hominibus in quibusdam figuris gestibus, artificijsque persimiles. Sunt stolidi homines & ignaui (ut apparet) his quoque quàm proximi, sunt heroici homines aliorum duces, supernis numinibus cognatissimi. Esse rursus oportet spiritus hominibus familiaritate coniunctos, quorum in structione magicae artis, Plato uult reperta fuisse miracula, quemadmodum & instructione hominum bestię nonnullae nobis propinquiores, mira saepe supra suam speciem operantur. Atque hos daemones heroesue ita esse nobis affectu proximos, sicut natura atque situ, adeò ut quibusdam perturbationibus afficiantur humanis, atque alij alijs faueant personis & locis, alij insuper alijs aduersentur. Siquidem Aegyptij, quos sequuntur Ori gines & Numenius & Porphyrius, multos autem esse daemones, qui ad superiora animos erigunt, multos etiam qui ad inferiora detorquent, pessimos autem in occidente daemones esse, in septentrionali etiam plaga malos, bonos in meridionali, optimos orientalem colere regionem. Daemonibus autem apud illos inferioribus superiores praesunt, his quoque alij, quos angelos nominant. Item angelis archengelos, archangelis principatus Platonici praeferunt, principatibus autem intellectus quosdam qui dij iam participatione quadam denominentur, summo semper Deo pleni, diuinoque nectare ebrij. Si in omnibus rerum generibus confitemur infima quaeque antecedentis ordinis cum su premis ordinis succedentis esse coniuncta, & inuicem quoquo modo confundi, cur non fateamur infimum intellectum cum suprema animarum sensitiuarum ita esse coniunctum, ut cum haec, quamuis mortalis, imaginem aliquam habeat intellectus, quod est in bestijs sagacissimis manifestum, intellectus quoque postremus licet diuinus sit, sensitiuam tamen quandam habeat brutamque naturam, per quam conuenienter ad corpora terrena declinet. Praesertim cum deceat non humanam modo mentem, sed alias quoque omnes quaecunque impurè quodammodo sunt, cum purioribus corporibus conspirare.","prev":{"citation":"Opera omnia 222.5-7","label":"222.5 to 222.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/222.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/222.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 223.5-8","label":"223.5 to 223.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/223.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/223.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}