{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 223.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 223.5-8","ref":"223.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/223.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/223.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/223.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"Impurae uerò mentes animae omnes rationales sunt, quę licet purę animae sint, ideò tamen sunt mentes impurae, quia mentes sunt animales. Mentes inquam ita mouendis corporibus deditae, ut uestigia sua uitalia animaliaque corporibus imprimant. Purae uerò mentes sunt, quae mentes sunt solum, neque animalia ex se fundunt simulachra regendis immersa corporib. Pura uerò corpora sunt apud Platonem duodecim ipsę mundi sphaerae, coeli octo & elementa sub coelo quatuor. Quinetiam partes quaedam in ijs sphęris singulis precio sissimę. Animę itaque rationales sphaeris omnibus insunt, gradatim pro sua dignitate dispositae. Sed ipsam unam unius machinae animam louem nuncupat Plato, animas autem duo decim sphaerarum duodecim uocat deos louis pedissequos. Sphaerarum partib. pu rioribus similiter attribuit animas mentis participes, stellis scilicet & planetis, quos etiam uocat deos. Ignis partib. daemones, heroesque igneos. Aeris clari aëreos. Aëris caliginosi aquaticos daemones, atque heroes. Purioribus postremò terrae partibus mentes compulat, quae humi habitantes homines appellantur. Interdum etiam daemones heroesque in terra ponuntur. Neque sub Luna tantum, sed etiam in coelis ultra stellas daemonum heroumque turbas quamplurimas collocat. Sed in omnibus sphaeris ultra daemones heroesque principes animas ponit particulares, siue daemonicas heroicasque, siue humanas, quae non semper aeterna sequantur, ut principes illi, sed aeterna temporaliaque uicissim, & corpora uitamque mutent, tum ascendendo in melius, tum in deterius descendendo. Proinde quot stellae sunt, totidem subesse daemonum heroum animarumque turbas. Sub Saturno Saturnias, sub loue louias, Martias uerò sub Marte, similiterque deinceps. Mitto quod omnia putat in omnibus esse, sed in terra modo terreno, in aqua aquatico, similiterque in aëre atque igne. In coelo quoque pro coelesti natura. Omnia in Luna pro natura lupari, in sphaerisque alijs eodem pacto, adeò ut sphaera quaelibet suo modo & propria qua litate totus fit mundus. Sed ut iam propositum concludamus. Sic erunt aliqui spiritus extra corpus atque perpetui item aliqui ijs oppositi in corpore, atque mortales. Sint ergo oportet medij, qui uel extra corpus sint, & mortales, quod fieri nequit, uel in corpore quidem, sed immortales. Primi illi sunt supernae mentes, quos uocant purissimos angelos, qui & gradibus inter se quamplurimis distinguuntur.","prev":{"citation":"Opera omnia 223.1-4","label":"223.1 to 223.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/223.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/223.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 224.1-4","label":"224.1 to 224.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/224.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/224.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}