{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 224.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 224.1-4","ref":"224.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/224.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/224.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/224.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Illis oppositae sunt animae be stiarum. Medium obtinebunt rationales animae, quae sunt quasi angeli quidam inferiores. Neque absurdum est esse spiritum in corpore aliquo immortalem, cum etiam reperia tur corpus aliquod immortale, quod est coelum, & tota ipsa quaelibet uniuersi sphaera. Imò decet omnibus praecipuis mundi corporibus spiritus adesse perpetuos, quasi formas. Siquidem omnibus (ut plerique putant) perpetua inest materia. Oportet autem à for mis quibusdam ubique materiam superari. Conducit ad idem Aegyptiorum opinio illa à Platonicis quidem omnibus, praesertiam à Proculo confirmata, uidelicet ad consonantiam mundi praefectam esse oportere, non solum animalia quaedam rationalia, immortaliaque, atque contra animalia irrationalia & mortalia simul, uerum etiam multa inter haec media rationalia quidem, sed mortalia, non in terra solum, sed etiam in caeteris elementis. Non tantum igitur homines in corpore mortali habere animos sempiternos, uerùm etiam multos daemones partim propinquos nobis, partim longè sublimiores, quorum corpora gignantur atque intereant, quamuis diutius quam nostra gradatim diutiusque uiuant. Non enim decere putant, ut a coelestibus animalibus, rationalibus, sempiternis, se licissimis, ad animalia terrena rationalia quidem, sed infelicissima, uitaque breuissima, suhirò descendatur, imò per gradus quosdam animalium rationalium, quae feliciora quidem sint, & diuturniora quam homines, non tamen sempiterna, corpore uel animo bea tissima. Idem quoque Plutarchus, & familiares eius Demetrius Philosophus, Aemilianusque thetor affirmat. Testantur enim ex multis prodigijs, quae suis temporibus contigerunt, Pana magnum daemonem, aliosque multos daemones eiulasse primum, deinde etiam obijsse. Itaque sempiternae mentis cum corpore humano quamuis caduco consortium haud ita absurdum est, ut Epicurus Lucretiusque existimant, praesertim cum nostra mens ita sit ultima mentium, sicut stellarum est ultima Luna, atque ut Luna ad Solem, sic nostra mens referatur ad Deum. Luna circa Solem ita reuoluitur, ut aliàs luceat, aliter & uariè figuretur, nunquam tota luminis recipiendi facultate priuetur. Habet insuperniti dum in se quiddam, habet & fuscum. Habet denique opacum quiddam, quod impedit ne tota refulgeat.","prev":{"citation":"Opera omnia 223.5-8","label":"223.5 to 223.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/223.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/223.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 224.5-8","label":"224.5 to 224.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/224.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/224.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}