{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 224.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 224.5-8","ref":"224.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/224.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/224.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/224.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Mens humana similiter diuini Solis radio fulget quidem semper, sed aliàs aliter, mutatque figuram, nunquam tota resplendet. Neque quod in ea splendet, splen det aequaliter. Praeter diuinam eius rationalemque uirtutem sub est pars quaedam opaca, & uacua ratione, quae tanquam lunaris illa opacitas ad elementa, sic ipsa ad materiam corpusque declinans, relinquitur luminis expers. Ergo naturali rerum ordini consentaneum esse uidetur, mentem ultimam, quamuis sempiterna sit, cum corpore quodam licet caduco posse coniungi. Mitto quòd Xenocrates & Speusippus, lamblichus & Plutarchus putant ab ipsa sempiternitate uim procedere sempiternam, non solum usque ad mentes ultimas quae reflectuntur in ipsam, sed etiam usque ad animas bestiarum. Numenius insuper ad plantas usque producit. Plotinus denique etiam ad naturam. Nos autem Porphyrium Proculumque sequamur, eatenus putantes uitam cognitionemque procedere sempiternam, quatenus propria in eandem conuersio reqeritur. Illa enim quandam in se aeternitatis retinent rationem, quae in ipsam ipsius tum ratione tum gratia, nec solum motu alieno atque communi, sed etiam suo & proprio reflectuntur. Sed nunquid humanum corpus ea est dignitate donatum, ut mentem perpetuam excipere hospitem mereatur? Proculdubio, neque turbari ex hoc debemus quod natura uarijs propugnaculis instruxit corpora bestiarum, & adiumenta suppeditauit ad uictum, nobis nihil tribuit tale. Non enim uoluit delicatam aequalitatem nostri corporis deformare, neque potuit infinitis actionibus hominis, quę infinitam sequuntur cogitationem, innumerabilia uel propugnacula, uel instrumenta suppeditare, sed, ut inquit Aristoteles, dum mentem manumque dedit, artes omnes atque omnia instrumenta concessit. Bestias autem facilè finitis munimentis instruxit, qui instruxit, quibus determinatas actiones phantasiae ad certum quiddam natura directę exe querentur. Arbitramur uerò corpora nostra esse idonea mentis hospitia, tum propter figuram erectam, non humi, sed supernè spectantem, & coelum quasi patriam suam proorius agnoscentem, tum propter membrorum uariorum decorem omnino mirabilem.","prev":{"citation":"Opera omnia 224.1-4","label":"224.1 to 224.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/224.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/224.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 225.1-4","label":"225.1 to 225.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/225.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/225.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}