{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 225.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 225.5-8","ref":"225.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/225.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/225.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/225.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"Vehemens quoque tum cerebri frigiditas humiditasque, tum cordis caliditas atque siccitas, tàm se inuicem, quàm membra omnia temperant. Ideò in homine uidetur esse complexio omnium temperatissima. Quae si terrea esset, ut bestiarum ferè omnium, cornibus, dentibus, unguibus, rostrisque durioribus, aspera & hirsuta pelle, squamis essemus obducti. Nunc uerò contra, ita affectum est corpus humanum, ut neque caloris & siccitatis excessu sit asperum, neque frigore nimio rigidum aut pigrum, neque humore superfluo fluxum & lubricum, sed delicatum pariter atque solidum. Quod etiam intelligitur ex alimentis quibus assiduè uescimur, aëreis, dulcibus, attritis, tenuatis, liquefactis, concoctis, temperatissimis: Bestiae uerò contrarijs. Qualis autem complexio est, talia alimenta cupit, & qualibus utitur alimentis, talis euadit. Concludamus igitur hominem ad contemplandum esse natum, ut Anaxagoras inquit, postquam ita in eo tam cerebrum, quàm reliquum corpus constitutum est, ut continuo contemplationis officio seruiat, quod & cerebri requirit mollitiem, & complexionem corporis tem peratam, illam ne speculando nimium exiccetur, hanc ne humorum tumultu à contem plando detorqueatur. Cùm uerò tanta sit & tam sublimis nostri corporis moderatio, ut coeli temperantiam imitetur, nihil mirum est si coelestis animus hanc ad tempus aedem habi tat coelo simillimam. Neque tamen carni infunditur primum, sed medijs ducitur competenti bus, ut Magi Persarum docent. Primo quidem in ipso descensu coelesti aëreoque inuoluitur corpore, deinde spiritu ex corde genito, qui in nobis coeli instar temperatissimus est, & lucidissimus. His medijs corpore clauditur crassiore. Atque ijs omnibus aequè fit proximus, licet per aliud in aliud se transfuderit, sicut calor ignis aëri & aquae haeret proximen quamuis per aërem trahatur ad aquam. Ac merito immortalis anima per immortale corpus illud aethereum mortalibus corporibus iungitur. Perpetuum quidem illud colit semper, Haec adhreue tempus mortalia, ut merito appellari animus debeat Deus quidam, siue stella circumfusa nube, siue daemon, non incola terrae, sed hospes. Hospes nosce teipsum, scito te esse coelestis patriae ciuem, ciuem natum ad coelestia contemplanda. Memento si finis tuus est contemplatio, uitam tuam augeri ac perfici contemplando. Cùm uero ex hoc ipso uita corporis quodammodo remittatur, sequi ut in ipso uitae corporeae detrimento atque interitum, non decrescat tua uita, sed crescat. Secunda ratio.","prev":{"citation":"Opera omnia 225.1-4","label":"225.1 to 225.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/225.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/225.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 226.1-4","label":"226.1 to 226.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/226.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/226.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}