{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 226.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 226.1-4","ref":"226.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/226.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/226.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/226.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"Sicut in rebus naturalibus fit resolutio ad primam materiam immortalem sic ad formam ultimam immortalem. Cap. III. Rdo naturalium corporum ita est institutus, ut in primam descendat materiam & in ultimam ascendat formam. Et quo magis materia quaeuis ad materiam primam accedit, co potior materia sit, id est, uerior puriorque materia. Quo ma gis aliqua forma ad ultimam formam, eò fit forma perfectior Materia enim prima materiarum materia est. Forma ultima est forma formarum. Accipe hoc exemplo quod uolumus: Corpus animalis in membra quasi materiam suam diuidimus, membrum quodlibet in humores quatuor, qui sunt quaedam membri materia. Similiter humorem quemlibet in quatuor elementa. Elemeetum uerò in materiam simplicem, ad quam deuenire tandem oportet, ne descendamus in infinitum, neue compellamur econuerso ascendere sine fine. Nusquam enim erit actus mixtus, si nusquam mixta potentia fuerit, nusquam rursus actus purus inuenietur, si nusquam potentia pura ualeat reperiri. Et cum actio ab actu puro exordium habeat, passio à pura potentia, actiones passionesque nusquam erunt. Sit ergo oportet materia simplex. Haec utique materia simplex quae subiecta est elementi formae, prima materia nominatur. Quoniam ipsae naturae artifex in corporibus fabricandis principio hanc materiam accipit nudam, mox elementorum uestit qualitatibus atque formis, tum elementa in speciem producit humorum, deinde humores in formas membrorum digerit, membris addit speciem nutriendi, huic sentiendi formam, huic tandem intelligendi. Intellectiua uerò natura est duplex. Vna quae adeò est à corporibus aliena, ut nullam illis uitam praestet, haec ideò materiae uel corporis forma non dicitur, & ordo ille corporum in hanc mentis naturam ceum propriam formam non definit. Hunc gradum apud Platonem sublimes obtinent angeli. Sed est altera natura mentis, quę corpori iuncta, quodam quasi foedere cum ipso conspirat, in quam uelut ull timam materiae formam ascendit progressio corporum. Progressionis huius duo sunt termini, materia infimus, mens ista supremus. Si longissimè inter se distant, conditiones inter se oppositas habent. Ergo sicut materia prima, mera materia est, natura sua expers omnino formae, omnibus subiecta formis atque materijs, ita ultima illa forma, scilicet mens, mera forma est, scilicet expers omnino materiae, formis omnib. earumque materijs praesidens.","prev":{"citation":"Opera omnia 225.5-8","label":"225.5 to 225.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/225.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/225.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 226.5-7","label":"226.5 to 226.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/226.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/226.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}