{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 226.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 226.5-7","ref":"226.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/226.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/226.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/226.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Item sicut materia prima à primo esse distat longissime, atque est proxima nihi lo, unde inter esse & nihil ponitur à Platone, ita ultima forma longissime distat à nihilo, atque est primo esse quàm proxima. Hinc tria sequuntur. Primum, quod ultima forma nulla ex parte pullulat à materia, secundùm quod à solo fit Deo, tertium, quod permanere poterit immortalis. Primum horum concluditur ex prima comparatione quam induximus, secundum ex secunda, tertium ex prima sequitur & secunda. Ex prima sic: Si est expers omnino materiae corporalis, quae perniciosae mutationis initium est. procul est à pernicie. Ac si mirabilem rerum caput est, neque mirabilibus rebus succumbit, neque mutationem suscipit aliquam nisi uitalem. Ex secunda uerò fic: Si terminus nihilo proximus non tendit in nihilum, quid mirum terminum à nihilo remotissimum, & primo esse proximum, neque ab esse extrudi unquam, neque trudi in nihilum? Rursus perfectior est formae quam materiae natura, cum materis à formae perficiatur atque ornetur. Ergo quemadmodum de materia in materiam descendentes gradatim, ad materiam primam corporum deuenimus sempiternam, ita etiam de forma ascendentes in formam, paulatim in ultimam corporum formam sempiternam prouehimur, ne ascensus sit imperfectior quàm descensus, ac supremus terminus imperfectior sit quam infimus. Decet ear intellectualem formam ad quam tanquam finem totus uniuersae naturę tendit conatus, usque adeò absolutam consummatamque esse, ut sit procul à morte. Medias uerò formas immortales esse non est necessarium, eas enim paruifacere natura uidetur, cum illas non tam propter ipsas, quàm propter ultimam el gat. In quo sanè uidentur praeparationes quaedam materiae ad formam ultimam capiendam potius quàm formae principales exi stere. Perillas quasi uias transit ipse motus impetusque naturę, in illa sistit natura motum. Meritò igitur illae ab esse in non esse transibunt, illa quiescet in esse, ut naturae finis maneatsine fine.","prev":{"citation":"Opera omnia 226.1-4","label":"226.1 to 226.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/226.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/226.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 227.1-4","label":"227.1 to 227.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/227.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/227.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}