{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 229","citation":"Ficino, Opera omnia 229","ref":"229","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/229","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/229","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/229.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":198,"text":"For ma carnis atque neruorum propinquior est animae quam ossium. Sensus enim per hęc fiunt. Sensus, inquam, hi quinque, qui nondum tamen longissimè discedunt à corpore, cum nihil unquam nisi praesentib. externis corporibus agant. Forma denique spirituum est animę pro xima, quippe cum hi imaginationi & phantasiae excellentioribus animae uiribus modo quodam subseruiant. Exemplum habes in natura. Accipe insuper exemplum in artibus. Instrumenta profectò quibus utuntur artifices, suam quandam duntaxat habent naturam atque figuram non tamen habent ipsam artificis intelligentiae pulchritudinem. Verùm per haec artificis animus tria quaedam exequitur, nonnulla sibi quàm proxima, remotissima alia media. Omnia sane artificis opera quae ad aspectum pertinent, aut auditum, totum penè artificis declarant ingenium. Quae ad sensus tres reliquos, minimè. Nam in odoribus saporibusque conficiendis, aut stratis lauacrisque temperandis, paulum aut uix artificis apparet intentio. In picturis autem aedificijsque consilium & prudentia fulget artificis. Dispositio praeterea & quasi figura quaedam animi ipsius inspicitur. Ita enim seipsum animus in operibus istis exprimit & figurat, ut uultus hominis intuentis in speculum, seipsum figurat in speculo. Maximè uero in sermonibus, cantibus, atque sonis artificiosus animus se depromit in lucem. In his enim tota mentis dispositio & uolum tas planissimè designatur, & qualis est affectus artificis, talem nobis affectum opera eius","prev":{"citation":"Opera omnia 228.5-7","label":"228.5 to 228.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/228.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/228.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 229-2","label":"229","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/229-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/229-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}