{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 231.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 231.1-4","ref":"231.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/231.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/231.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/231.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":360,"text":"Et in animalibus illae partes sensibus pluribus seruiunt, ad quas materia crassior minus ascendit, quale est caput, & ibi fit sensus acutior, ubi purius instrumentum est, & spiritus plurimus. Vnde uisus quia est purior reliquis, sentit celerius & acutius, altiusque nobis infigit rerum notas. Ideoque per ea quae ad uisum spectant, clarius post longum tempus agnoscimus quaelibet, quàm per sensuum aliorum indicia. Atqui & in somnis saepius nobis uisa sese offerunt quàm audita. Neque solum cognoscendi uim materia impedit, sed rem etiam cognoscendam. Idcirco quando moles ipsa rerum premit sensum, aut nullo modo aut aegrè sentimus. Formae quoque rerum in primis sese nobis offerunt, perque illas materiam quasi subintelligimus. Priuationes praeterea per habitus, materiamque per relationem quandam ad formam necessariò coniectamur. Non omnes tamen formas per relationem ad materiam cogitamus, quod significat materiam à formarum genere dependere, atque esse formas aliquas à materia liberas. Rursus tunc res clarissimè firmissimeque cognoscimus, quando rationes ipsas rerum absque materiae conditionibus cogitamus. Si materia tam uirturi quàm obiecto cognitionis impedimento est, sequitur animam quę sentit quippiam imaginaturque, non esse compositam ex materia, imò neque esse formam quantitate diuisam, si modò in ipsa cognitione mutus mirabilisque unio, & penetratio fit inter formam apprehensam, & potentiam apprehendentem. Id uerò totum quantitatis dimensio prohiberet. Ac si per cognitiones inferiores concludimus animam ex materia non esse, per cognitionem supremam, scilicet per intelligentiam, animam non esse à materia concludere possumus. Vt quemadmodum quod sine materia noscit, est si ne ipsa, ita quod absque materiae conditionibus comprehendit, ab ipsius passionibus procul existat. Nam si anima hominis talis forma esset, ut ad materiam quasi suam originem referreretur, non cognosceret formas ullas, nisi per relationem aliquam ad materiam. Nunc autem tanquam materiae domina eam subijcit formis, dum ipsam refert ad formas, ac tanquam Deo similis, formas sequentes ad primam refert formam, ipsumque Deum At qui in hoc ipso surgit supra materiam maxime, quòd eam tollit supra seipsam, Deo quo que fit proxima, quod formas omnes reducit in Deum. Ex quib. liquido constat quod iamdudum quaerimus, rationalem scilicet animam ex omnibus formis corporis Deo simillimam euadere, usque adeo ut nequeat alia similior fieri, postquam non potest fieri ulterius alia in materia, cum haec in ipso extremo emineat corporis limine.","prev":{"citation":"Opera omnia 230.5-7","label":"230.5 to 230.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/230.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/230.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 231.5-7","label":"231.5 to 231.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/231.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/231.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}