{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 232.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 232.1-4","ref":"232.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/232.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/232.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/232.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"non ratione aliqua, sed clamore. Nos quidem duo potissimum hic asserimus, quòd Deus creat animam sibi similem, quòd in materia. Contra primum Lucretius obijciet: ESi tam diuinus est animus, primum contra naturam eius est coniungi cum corpore ad conficiendam speciem animalis, deinde & si iungitur, cur nunquam mens aliquid speculatur, phantasia non cogitante? Contra secundum sic obijciet Epicurus: Si Deus creat animam in materia, ergo etiam ex materia ideoque mortalem. Nos ad primam obie ctionem respondemus, & respondebimus diffusius aliàs, nunc breuiter hunc in modum. Quoniam ultima in uniuerso uirtus intelligendi per operationes sensuum & phantasiae ad speculationem propriam expergiscitur, sensus uerò & phantasia per spiritus agunt corporeos, sequitur non esse contra mentis naturam, ut corpori huic uniatur ad humanum speciem in terra complendam, praesertim cùm mens nostra non simplex sed unimalis mens esse dicatur, ultimam entium corporumque uiuifica, & si in generica ratione mentis non sit ulla ad corpora inclinatio, tamen in specifica mentis ultimae ratione inclinatio eiusmodi quodammodo tanquam ipsi naturalis includitur, quatenus uidelicet in con finio mentium animarumque creata mens animalis euasit, atque inde ad proxima corpora uiuificanda procliuis. Et quia res quaeque secundùm modum suae substantię operatur, substantia uero mentis humanae incorporalis quidem est omnino, sed unita materiae, hinc fit ut incorporalia intelligat quidem, sed ea dum corpus habitat, saepe unà cum aliquo quodammodo corporali conspiciat, hoc est, simulachro phantasiae. Ideò huiusmodi ple runque eget simulachris. Verùm quando hoc deposito corpore redacta fuerit in seipsam intelliget in seipsa. Sed nunc alio modo se habet mens haec ad phantasiae simulachra, an tequam ipsa in se uniuersalem concipiat speciem, alio modo posteaquam concepit, antè eget illis, ut eorum instigatione excitetur ad uniuersalem speciem pariendam. Postea uero si illis eget, eget quidem (ut arbitrantur Peripatetici) tanquam fundamento, uel co mite aliquo speciei. Atque etiam secundùm intellectus imperium formatur saepe nouum in phantasia simulachrum uniuersali illi speciei conueniens, in quo resplendet species il la mentis uniuersalis, sicut in imagine splendet exemplar. Quanquam non eget forte mens phantasiae simulachro, ut Platonici opinantur, postquam semel inuitante illo spa ciem peperit, & retinet propiam.","prev":{"citation":"Opera omnia 232","label":"232","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/232","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/232"},"next":{"citation":"Opera omnia 232.5-7","label":"232.5 to 232.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/232.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/232.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}