{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 233.5-6","citation":"Ficino, Opera omnia 233.5-6","ref":"233.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/233.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/233.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/233.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":132,"text":"Ex hoc sequitur, ut suprema potentia quandoque in hoc ipso actu corporalia relinquit omnino, cuius uirtute reliquae uires magis magisque relinquunt. Quippe quod adolescit, potest aliquando pe nitus consummari, eo uidelicet consummato quo ipsum crescente crescebat. Ipsa igitur animi à corpore abstractio, quae inualescente speculationis intentione uehementius inualescit, illa quoque intentione impleta prorsus impletur. Impletur illa, quando caeteris om nino posthabitis, solum primum uerum bonumque summa mentis flagrantia amatur & cogi tatur. Tunc ergo consummatur abstractio, finisque abstractionis huius quae nos segregat à mortalibus, tandem non separatio erit à uita, sed primae consequutio uitae. Quae enim se ui cissim comitantur, itinere comitantur & termino. Quapropteridem portus animam à corpore fugientem excipit, qui accipit speculantem, hic portus est ipsa ueritas. Veritas aeterna est, imò est aeternitas ipsa. Haec ad Lucretium dicta sint, pergamus ad Epicurum.","prev":{"citation":"Opera omnia 233.1-4","label":"233.1 to 233.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/233.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/233.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 233","label":"233","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/233","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/233"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}