{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 234.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 234.1-4","ref":"234.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/234.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/234.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/234.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Considerare debui Epicurus, materiam ipsam nullam habere uirtutem propriam formatricem sui (nihil enim informe se format) habere tamen uirtutem praeparationemque formabilem, quam formarum uocamus inchoationem, & prisci Theologi chaos antiquum. Cui Deus, ut Timę us docet, formatricem uirtutem applicat, non tanquam materiae propriam, sed tanquam Dei ipsius instrumentum aliquod ad formandum huic uirtuti influxum coelestem elementalemque accommodat. Fortè uerò diuinus influxus ex Deo manans, per coelos penetrans, descendens per elementa, in inferiorem materiam desinens, illa ipsa est formatrix uirtus, quàm Plato uocat diuinae intelligentiae rationem, per cuius infusionem machina mundi ex necessitate constat, & mente, id est, materia corporibus necessaria, & ex for mis pulcherrimo quodam ordine diuinam mentem bonitatemque referentibus. Hanc uirtutem Peripatetici tum instrumentum Dei uocant, tum naturam, tum potentiam se minariam. Huic formatrici uirtuti sub est formabilis illa natura materiae. Deus igitur per uim huiusmodi formatricem, per machinam mundi diffusam formabili ipsius materiae uirtuti formas illas accommodat, quas materiae proximas, & quas medias collocauimus. Hic autem Platonicus quisque ordinem quendam in quatuor tam formarum quàm subiecti gradibus obseruabit. Animae rationales per solum purumque Dei radium super puram indiuisibilis materiae faciem accenduntur. Animae irrationales per coe lestem quoque animalemque influxum radio illi diuino adhibitum è sinu materiae nondum extenso exprimuntur in lucem. Formae elementorum mixtorumque familiares, per familiares etiam elementorum qualitates eduruntur ex materiae gremio iam ex tenso, inquam, per dimensiones non terminatas. Formae eorundem peregrinae, per qualitates insuper peregrinas elementorum eruuntur ex aluo materiae extenso iam per terminatas quasdam dimensiones. Has autem formas preter rationales animas esse ma teriae astrictas ideò arbitramur, quia nullam prorsus operationem habent ad quam non aliquo modo concurrat corporis uel natura, uel instrumentum, & finem semper sibi proponunt corporis usum, utpote quae ex corpore pendeant, dum per instrumentum coeleste siue elementale formatiuum formabili uirtuti materiae accommodantur.","prev":{"citation":"Opera omnia 233-2","label":"233","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/233-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/233-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 234.5-8","label":"234.5 to 234.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/234.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/234.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}