{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 234.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 234.5-8","ref":"234.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/234.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/234.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/234.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"Cuius rei signum est, quia nulla illarum in Deum conuertitur, quasi Deus non sit illarum proxima causa, sed potius aliena. Anima uerò rationalem fieri à Deo sine instrumentis ullis ex eo potissimum coniectamur, quòd in Deum proximè uertitur, quod in sequentibus declarabimus. Concurrunt igitur instrumenta non ad animae humanae productionem, sed ad materiam praeparandam, quàm sit anima hominis habitatura. Deus uerò per se il lam materia praeparata producit. Quod Plato in libro de natura docet, ubi uult animam rationalem a solo mundi opifice tribui, irrationales uerò etiam à ministris eius operi huic fauentibus. Aristoteles quoque in hoc secutus magistrum in libro de animalibus secundo inquit: Quando generatur homo, intellectum infundi forinsecus, ac solum esse diuinum, cuius operatio non expleatur per aliquid corporale. Quasi non expromatur ex intimo materiae gremio, sicut alias formas putat expromi. Ergo hanc sine instrumento ipse Deus infundit. Exemplum habes in Solis lumine, & in anima. Lumen Solis per calorem tanquam medium dissipatis nubibus serenat aërem, serenum aërem illuminat per seipsum. Anima per calorem naturalem coquendo cibum praeparat ipsum ad uitae formam. Cocto & praeparato cibo non per calorem, sed ipsa per se uitae tribuit formam. Anima rursus per linguam tanquam instrumentum frangit aërem, fractus aër sonat, sonando signisi cat. Sonus ille est quasi quoddam animal constitutum ex aëre fracto tanquam corpore, atque ex ipsa significatione tanquam anima, quae quidem significatio instar animę la tet in uocibus, & quasi uita quaedam est non audita uocis auditae. Vndenam datur sono talis significatio? Ab ipsa loquentis hominis anima. Sed nunquid anima significationem dat uoci per linguam? Miminè. Lingua enim corpus est, & corporale datmunus solum atque sensibile, neque significationem dat per se ullam, quotiens animo ad rem non attendente casu quis loquitur. Significatio uerò res est incorporalis & insensibilis. Alioquin quicunque uocem audiret, statim quid significatur uoce, cognosceret. Quaproter significatio quae insensibile quiddam est, fit tanquam anima quaedam in uoce, id est, ëre fracto ceu corpore.","prev":{"citation":"Opera omnia 234.1-4","label":"234.1 to 234.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/234.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/234.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 234.9","label":"234.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/234.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/234.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}