{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 236.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 236.1-4","ref":"236.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/236.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/236.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/236.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Causa uerò altissima speciem rei à se remotioris mutaret in naturam sublimiorem, ubicessaret res illa esse quod erat, atque periret, non autem res id appetunt, sed incolumes in suo statu manere. In quo quatenus permanent, eatenus primae quoque causę similitudinem assequuntur. Quorsum haec? ut intelligas rem quamlibet solum cùm proximam attigerit causam, quiescere protinus, neque ultra perquirere. Atque ideò mentem quae in re nulla quiescit, nisi in prima, nullam habere propriam causam nisi primam. Cu ius rei signum est, quod hominis mens in Deum conuertitur sine medio. Si enim res con uertuntur in causam, ut procedunt. Quae per medium processere, per medium conuertuntur. Quae sine medio processerunt, conuertuntur etiam sine medio. Anima sine me dio in Deum reflectitur, quando Deum neque in aliqua creatura, neque imagine sensus & phantasiae, sed super omnia creata absolutum nudumque suspicit. Suspicit uerò talem, quando argumentatur Deum esse adeò infinitum, ut omnia quae cadere in cogitationem possunt, infinito superemineat interuallo, ubi nihil creatum inter Deum & animam interponitur. Quo autem modo intuitus animae in Deum absque medio figeretur, nisi etiam intuendi uirtus ab illo absque medio processisset? Quòd si uidetur animam quibusdam ad id medijs indigere, ex eo quod per mundi dispositionem & ordines angelorum ascendit ad Deum, scito non uti his medijs animam ut Deum in his aut per haec quasi Solem in aqua, aut per uitrum intueatur, sed quasi quibusdam gradibus, ut ipsa quae infra se olim delapsa est, per hos gradus in arcem suam redeat, quo regressa, Deum absque medio uidet. Porrò per mundi dispositionem inuitatur, ut dimisso corporis cultu, in suam redeat rationem, per angelorum indagationem siue inspirationem admonetur, ut dimisso con sueto rationis discursu, ad lumen sibi quondam diuinitus infusum sese recipiat, quò reflexa per ipsum iam Dei lumen suspicit Deum, ut ille qui per Solis radium non colores amplius corporum, sed ipsum suspicit Solem, de quo inquit Zoroaster, γεὴ συ ἀὐσύδει πῶς γὸ φκος καὶ πῶς παβὸς αὐγὰς οῆθον ἐπέμφθῃ σοι ψυχὴ πολλὺν ἐσσαμένῃ νοαῦ, Id est. Ascendendum tibi est ad lumen ipsum & patris radios.","prev":{"citation":"Opera omnia 235.5-7","label":"235.5 to 235.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/235.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/235.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 236.5-8","label":"236.5 to 236.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/236.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/236.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}