{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 239.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 239.1-4","ref":"239.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/239.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/239.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/239.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Si sola infinita bonitas implere uoluntatis capacitatem ualet, nimirum sola infinita bonitas naturam pro creat uoluntatis, praesertim cum ipsa quoque uoluntas in bonitatem infinitam quandoque se conferat sine medio. Quod tunc facit euidentissimè, quando intellectus uoluntati non amplius bonum hoc proponit, aut illud, seu aut cunctorum simul bonorum ostendit cumu lum, aut bonitatis ipsius fomitem, unde talis cumuli segetes pullularunt. Denique nullus effectus ultra suam causam se extendit. Humanus animus rem quamlibet finitam transgreditur, quia quodcunque finitum uerum bonumune obtuleris, intellectus magis intelli gere potest, uoluntas ulterius affectare. Nulla ergo finita res est animi causa. Quod hinc potissimum confirmari uidetur, quia causa motorque particularis uirtutem inclinationemque ad uniuersale tendentem non potest efficere. Et quia in intellectu uirtus est ad uniuersale uerum, in uoluntate inclinatio ad uniuersale bonum, constat planè intellectum & uoluntatem a nulla re creata fieri uel moueri. Quicquid enim ereatum est, uerum bonumqum est duntaxat particulare. Nónne animus quodlibet particulare bonum respuere potest, licet bonum uniuersale non possit? Quidnam hoc significat, nisi ipsum solius uniuersali boni actioni & imperio subijci? Concludamus igitur per intellectus & uolun tatis actus conuersionesque, hominis animam à Deo nullo medio interiecto in lucem ex nibilo prodijsse, atque eam Deiuim infinitam, quae ita producta est ipsi animae ita quodammodo inseri, ut ipsi quasi propria & naturalis euadat, per quam ipsa, quotiens uult, in Deum se uertit. Non minus fermè infinita uirtute opus esse putant Platonici ut quis ad Deum se conferat infinitum, atque infinitum esse sub certa ratione infinitatis agnoscat, & amet, quàm ad hoc ut aliquid fiat ex nihilo. Infinita uirtute sua Deus animam creauit ex nihilo, infinita Dei uirture anima Dei uirtutem eandem infinitam attingit, quae ipsam ex nihilo procreauit. Quae quidem infinita uirtus, siue semel animae fit infusa, siue potilis iugiter infundatur, serueturque à Deo, demonstrat eam uirtutis infinitae participem, & (ut ita loquar) capacem ita esse, ut per hanc ipsam Dei attingat infinitatem.","prev":{"citation":"Opera omnia 236.9","label":"236.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/236.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/236.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 239.5-8","label":"239.5 to 239.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/239.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/239.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}