{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 239.6-8","citation":"Ficino, Opera omnia 239.6-8","ref":"239.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/239.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/239.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/239.6.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"Coniungitur autem cum ea (ut uolunt Peripatetici) quoniam rei illius forma inhęret menti. Quorum uerò una forma est, ipsa sunt unum: Vnum ergo fit ex mente intelligente, ac re intellecta, quandoquidem rei hu ius forma, ut talis est, format mentem. Quod ergo conuenit intelligibili, quantum intel ligibile est, conuenit intellectui quantum intellectus, quia perfectio, & quod perficitur, unius sunt generis, & semper inuicem proportione mutua uincuntur. Intelligibile uerò quantum tale est necessarium & perpetuum. Quippe in speculando nullius existimamus corruptibilia, quia nos scire non arbitramur quicquam, nisi certam rei rationem & necessariam teneamus, & quae necessaria sunt, ea perfectè intellectu comprehenduntur, contin gentia uerò, quantum huiusmodi, imperfectè. Quando enim contingentia intellectus affirmat, saepe fallitur. Si falli non uult, ambigit, uterque actus imperfectus est, & falli, & ambigere. Meritò ergo quando contingentia cogitat, dubitare solet, ne interim permu tentur, & aliter de illis atque aliter momentis alijs sit iudicandum. Momentis namque singulis permutantur. Puta dum dicimus Platonem sedere, potest enim interim surrexisse. Definitiones autem rerum uniuersales perpetuę sunt, ut homo est animal rationale. Proprietates quoque specierum quę propriè definiuntur, sunt sempiternae, ut omne rationapotest ratiocinari. Semper enim definitiones proprietatesque tales aequè sunt uerae etiam si nullus in terris homo spiret. Has intellectus perspicuè cernit, tenetque firmitet, & asserit sine errore uel dubio. Et si qua contingentia intelligit, maxime sub his rationib. uniuersalibus comprehendit, ubi corruptibilia cogitat, non ut talia, sed ut aeterna. Intel lectus ergo perpetuus est, qui rationibus sempiternis unitur, solisque perficitur.","prev":{"citation":"Opera omnia 239.1-2-5","label":"239.1 to 239.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/239.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/239.1-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 240","label":"LIBER XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/240"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}