{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 240.5-6","citation":"Ficino, Opera omnia 240.5-6","ref":"240.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/240.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/240.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/240.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":187,"text":"Denique ea quae intellectus attingit ita separata, si natura sua sunt talia, talis quoque est intellectus, nam cum at ingit separata, ibi tunc est ubi sunt ipsa, initur & ipse est separatus. Sin autem natura illis passionibus mancipata sunt, sed intellectus sua ui illa liberat, multò prius ac magis est liber, ut caetera liberet. Dic age, cur forma rei cuiusque non potest unum quiddam fieri cum intellectu, antequam omnino materia separetur, nisi quia intellectus ipse multò prius magisque est à materia separatus? Quo autem modo fiat unum ex illa specie & intellectu, docet comparatio illa quam de radio induximus atque aqua. Quippe circulus il le inde natus splendidus ac tremulus parieti non satis unitur, quia splendoris illius & parietis est nimium diuersa natura. At si in speculum inciderit, arctius unietur. Tandem si in lumen Solis idem redierit, unde radius ille demissus fuerat, qui splendidum circulum procreauerat, coibit prorsus in unum. Quid autem illa species est apud Peripateticos, quàm peperit intellectus, nisi scintilla quaedam tum simulachri illius quod a rebus collegerat phantasia, tum uirtutis illius agentis per quam mens illa peperit? Quid autem nostra mens est, nisi scintilla quaedam mentis superioris?","prev":{"citation":"Opera omnia 240.1-4","label":"240.1 to 240.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/240.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/240.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 242","label":"LIBER XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/242","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/242"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}