{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 242","citation":"Ficino, Opera omnia 242","ref":"242","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/242","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/242","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/242.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":362,"text":"Ergo species illa ita nostrae menti infunditur, ut scintilla rerum scintillae mentis superioris, & ut circulus ille splendidus Solis lumini cuius radio fuerat procreatus. Quapropter ex mente atque specie ita fit unum, ut ex duabus scintillis unà coniunctis flamma una, siue duarum candelarum radijs unum lumen, siue ex circulo illo splendido & lumine Solis, fulgor unus. Quod autem per speciem ita sempiternis unitur, fit sine controuersia sempiternum, ea praesertim ratione, quod intellectus forsitan intelligendo non modo cum re aeterna intellecta coniungitur, sed ille quoque res ipsa est aeterna quae intelligitur. Idem enim radius est quodammodo qui ab alio uerberat aquam, qui fulget in aqua, qui in aërem repercutitur, ubi in seipsum refusus, si uidendi uim nanciscatur, uidebit statim fulgorem illum suum qui redundauit ab aqua. Idem faciet si ab auro resultauerit uel argento. Semper enim fulgorem suum uidebit, licet uarijs modis affectum, pro obiectorum uarietate à quibus fuerit repercussus. Si exemplum conuenientius de duabus illis uiribus intellectus, & hac unione desideramus, consideremus muscipulae (felem intelligit, quem uulgus catum uocat) oculum, in quo penè sicut in mente nostra duae sunt uires, est in eo ui trea perspicuitas, est & scintilla. Illa uis capax, haec agens. Scintilla nocte emicat fotras, trahit coloris huius aut illius imaginem à corporibus ipsi oppositis, imprimit eam uirtuti perspicuè, quae per eam corpus obiectum perspicit. Imo fortasse non tàm corpus oppositum perspicit, quàm sui ipsius radium qui explicatus fuit & replicatus, & quando replicabatur, resiliuit in oculum iam pictus imagine corporis. Ideo licet cernere uideatur modo hunc colorem, modo illum semper tamen seipsum cernit quodammodo, sed uario modo à uarijs coloribus refulgentem. Quid prohibet uirtutem illam agentem, quae nostrae mentis est radius, in alijs & alijs phantasiae simulachris aliter & aliter emicantem, inde reflecti in semetipsam, seque uidere diuerso modo affectam pro diuersitate simulachrorum? Vbi species illa siue ratio quam intelligimus absolutam atque perpetuam, nihil est forte aliud quàm radius intellectus reflexus in semetipsum, qui tunc facile seipsum animaduertit, quando in simulachra sese dirigit, sicut uultus se non uidet, nisi intueatur in speculum, unde etiam uarius repercutitur pro speculorum ipsorum uarietate, quemadmodum & mentis radius à simulachris pro diuersitate simulachrorum diuersus reuerberatur in mentem. Sed de his absolutius in sequentibus. Obiectio Epicuri & responsio, quod species innatae sunt menti.","prev":{"citation":"Opera omnia 240.5-6","label":"240.5 to 240.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/240.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/240.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 242.1-3","label":"242.1 to 242.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/242.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/242.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}