{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 242.16-18","citation":"Ficino, Opera omnia 242.16-18","ref":"242.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/242.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/242.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/242.16.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":258,"text":"Idcircò non potest essentima animae, quę & una est, ac fermè omnia respicit aequè, multas & uarias specie formas producere, & alias alijs temporibus, nisi per plures formulas insitas, specie differentes, quibus alijs temporibus aliàs potius quàm alias procreet, aut promat. Ratio quarta. Has enim saepenumero etiam nulla consultatione uel uoluntate antecedente, solo quodam naturali instinctu repentè promit inlucem. Effectus uerò, qui na turali fiunt ordine, formam praeferunt talem, qualem causae possident. Calida enim ab igne fiunt calente, quia causa quae ex suo esse aliquid efficit naturaliter, talem licet inferiori modo effectum facit, qualis est ipsa. Mens igitur quae per suum esse naturaliter ge nerat uniuersales rerum omnium species, in ipsa quoque sua essentia ab origine nacta uidetur uniuersales species omnium, ut similia similibus generentur. Nam si illarum specierum una est efficiens causa, scilicet intellectus & subiectum unum, intellectus scilicet idem, nulla ratio assignari potest cur multae & differentes fiant, secundùm speciem, nisi quia intellectus per diuersas rationes sibi naturales eas promit diuersas. Non enim sufficit ad hanc uarietatem efficiendam, simulachrorum diuersitas, quae nihil ad hanc fa bricam aliud afferunt, quàm occasionem aliquam operandi, dum per illorum praesentiam mens ad promendas species excitatur. Hoc autem nihil aliud est, quàm rationes illas ociosas reddere promptiores. Ratio quinta. Proinde si diuina mens idearum omnium plena per essentiam suam adeò plenam absque medio animam procreat, oportet animam inde idearum plenam effluere. Nempe Deus cùm in efficienda anima à nullo prorsus impediatur, tam perfectam efficit, quàm perfecta in tali genere illa effici potest. Perfectior certè prodit, si in prouinciam tam difficilem notionem plena descendat, quàm si uacua.","prev":{"citation":"Opera omnia 242.12-15","label":"242.12 to 242.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/242.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/242.12"},"next":{"citation":"Opera omnia 244.1-4","label":"244.1 to 244.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/244.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/244.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}