{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 242.4-7","citation":"Ficino, Opera omnia 242.4-7","ref":"242.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/242.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/242.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/242.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"à Boëtio contra Stoicos hinc accipitur, quòd ultra illa quae facit sensus, ipsa praeter obiectorum naturam uniuersales excogitat regulas, descendit componendo, ascendit & resoluendo, ac sese referens sibi, ueris falsa redarguit. Denique cum rem eandem aliae uires animae aliter iudicent (aliter enim imaginatio siue phantasia, aliter ratio iudicat) consentaneum est ut iudicium ipsum iudicantis formam naturamque sequatur, non iudicati. Et quia iudicium iudicantis actus existit, probabile est ut quisque iudex operam suam non ex aliena, sed ex propria potestate perficiat. Ratio secunda. Sed reuertamur ad mentem. Sicut simulachra singularium à corporibus phantasiae non inuruntur, ut etiam probauimus aliàs, ita uniuersalium species à simulachris non signantur in mente, sed ita mens illas per uim suam efficit, sicut phantasia fingit simulachra per seipsam. Quo enim pacto simulachrum (quod etiam phantasma uocatur) rem aliquam procreabit seipso liberiorem & ampliorem? Ipsum quidem singulare est, & materiae conditionibus adstrictum, species uerò quia uniuersalis est, ideo liberior est & amplior. Si non fit species haec quae etiam uniuersale nuncupatur, à simulachris, multò minus fit à rebus externis, quae non possunt per aliud medium formare mentem, quàm per simulachra. Rursus unius spiritalisque speciei unam esse oportet causam spiritalem, uel saltem unitam, & spiritali modo ordinatam. Singula uero quae extrinsecus sunt, plurima sunt & corporea. Atqui nullum illorum per se acceptum, cum propriè solum, corporalisque naturae sit, speciem procreabit incorpoream, & naturę com munis significatricem. Sed neque etiam omnia singularia simul iuncta istud efficient. Spar sa enim sunt, neque ordinem aliquem talem habent, ut talia subnexa alijs, unam seriem di gerant causarum. Idcirco sicut lapidum coniunctione unum quiddam simplex non fit, sed cumulus, ita per singularium turbam fiet forte quaedam simulachrorum confusio po tius, quàm una species atque simplex. Praeterea in quolibet singulari tria reperiuntur, natura speciei, accidentia quę non sunt necessaria speciei, et ipsum ex utrisque compositum ut in Socrate est humanitas, quae natura speciei uocatur, est albedo, talis talisque figura, quae forte accidunt speciei, & aduentitia nominantur. Ex utrisque Socratis persona componitur.","prev":{"citation":"Opera omnia 242.1-3","label":"242.1 to 242.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/242.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/242.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 242.8-11","label":"242.8 to 242.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/242.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/242.8"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}