{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 244.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 244.1-4","ref":"244.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/244.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/244.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/244.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Est autem notionum ea pax ab initio ex ea parte qua cum angelis conuenit. Sicut enim ex parte sua temporali habet ut continue quaerendo discurrat, sic ex aeterna ut possederit ab initio, praesertim cum ipsa propinquior Deo sit quàm prima materia. Ideoque si materia omnes inde species accipit, & cum primum parata est capit, necesse est animam quoque omnes suscipere. Parata uerò est anima ad omnes suscipiendas cum primum à Deo accipit esse. Siquidem eius essentia simplex est, stabilis supra tempus, ideoque non potest augeri, aut per tempora paratior fieri. Quod ita cecinit Zoroaster: σύμβολα πατρικὸς νόος ἐνεσπερεν ταῖς ψυχαῖς erlid est, paterna mens inseruit animabus coniecturalia signa. Et Orpheus ita: πάντα γὰρ πρωτεῖ πρῶ τῇ φύσης ἐγκατέθηκεν, id est, omnia enim Protheo prima natura indidit. Theologia Orphica Protheum appel lat essentiam tertiam animarum rationalium sedem. Architas quoque Tarentinus in libro de sapientia, hominem, inquit, sapientissimum cunctorum animantium esse natum, quippe cui Deus rerum omnium ideas infuderit, per quas mente ualeat notiones terum non aliter procreare, quàm ore per linguam rerum nomina fingere. Haec ille. * Ratio sexta. Profecto tut Platonicè loquar) in materia formarum omnium suscipien darum latent inchoationes. In natura quoque per quam ad formas mouetur materia, formarum semina delitescunt. Vnde in complexione arboris naturali clauditur semen ad arborem similem propagandam. In semine aibor generanda tota concluditur. Idem accidit in complexione naturali, & semine animalis. Igitur in ea parte animae quae alit corpus, & natura utitur uelut instrumento ad mouendam formandamque materiam, insunt, & multo quidem praestantius, formarum omnium rationes, ut ex ratione capitis quae in anima est, exoriatur semen illud capitis quod est in natura, ex hoc autem semine pullulet forma haec capitis quae conspicitur in materia. Atque idem fiat in pectore, brachijs, mem brisque caeteris.","prev":{"citation":"Opera omnia 242.16-18","label":"242.16 to 242.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/242.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/242.16"},"next":{"citation":"Opera omnia 244.5-8","label":"244.5 to 244.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/244.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/244.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}