{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 245.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 245.1-4","ref":"245.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/245.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/245.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/245.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":357,"text":"ANIMOR. LIB. XI. tura sigillum possidet talium figurarum? Si enim formas procreat per naturam speciemque propriam, eas profectò per naturam procreat formatricem. Naturam uerò talem carere quis dixerit characteribus? Decima ratio. Praeterea quando in scientijs perfectas demonstrationes conteximus, ex principijs quibusdam praestantioribus & latioribus solemus de speciebus proprietates aliquas demonstrare. In illis autem notionibus, quae denuò finguntur ab animo, quae latior est, ea est remotior à substantia, proptereaque speciei notio ad substantiam accedit propinquius, quàm notio generis. Quo fit, ut quae in illis minus communis est, ea praestantior iudicetur. Aliae igitur notiones sunt in animo praeter istas, quae latiores sunt simul atque praestantiores, ex quibus demonstratio uera conficitur. Quoniam uerò demon stratio non ab uniuersalibus tantùm, sed ab uniuersalibus causis proficiscitur, notiones autem quae menti innatae sunt, non sunt demonstrati effectus causae, rursusque formae in corporibus uniuersales esse non possunt, sequitur ut super formas, & quae in corporibus, & quae in nostris mentibus sunt, quaerendae sint formae aliae in mente diuina omnium conditrice, quae uniuersales omnium causae sint, quarum formulas humana mens habet, ut per has tanquam causarum similitudines ad illas tanquam effectuum causas conclusiones referat demonstrando. Sed aliàs de ideis. Vndecima ratio. Atque haec ipsa demonstratio semper aliqua nobis ignotiora ex propositionibus notioribus infert, illas rursus ex alijs, quousque ad principia quaedam menti per se nota perueniat, ne aut irritus fiat in infinitum progressus, aut ab eisdem ad eadem re exatur circulus temerarius. Quae uerò per se nota sunt menti, per naturam mentis effulgent mentis aspectui. De singulis autem speciebus rerum ex proprijs earum principijs propriae sunt demonstrationes, & in uarijs facultatibus uariae. Igitur secundum ua rias species & uarias facultates adsunt menti diuersa doctrinae principia ex naturali men tis lumine cognita. In ipsis uerò principijs cuncta se quentia continentur. Hinc efficitur, ut animus per naturam omnibus doctrinis abundet. Duodecima ratio. Vt quemadmodum & arbores, & animantes, earumque membra ex proprijs seminibus pulluiant, ita scientiae ex intimis initijs oriantur, nemens sit sterilior, quam natura quae ex seminibus insitis suos foetus educit, non casus effundit impulsibus. Decimatertia ratio. Quando internos uerum quaerimus interrogando & responden do, quomodo posset ad lummam peruenire quę concluditur ratio? nisi aliquid prius concederetur? Concedi autem recte quid posset, quod nesciretur?","prev":{"citation":"Opera omnia 244.5-8","label":"244.5 to 244.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/244.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/244.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 245.5-8","label":"245.5 to 245.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/245.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/245.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}