{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 246.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 246.1-3","ref":"246.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/246.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/246.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/246.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Quapropter mens cognoscet per qualitates immobiles, quae species innatae uocantur. Ordo denique uniuersi requirit, ut quemadmodum purae mentes in se respiciunt, sensus autem in alia solum, sic anima mentis sensusque particeps, non modo extra se formas, sed in se quoque respiciat. Vbi autem Aristotelis more mentem dicere solemus nouas species procreare, possumus etiam proprius more Platonico dicere, innatas species ex mentis penetralibus erui. Germanarum uirium ea est natura, ut se mutuò comitentur in operando, sicut in exi stendo, & se uicissim suscitent ad agendum. Germanae uires sunt olfactus & gustus, unde saepe animus per odoratum inuitatur ad gustum. Germanae, concupiscendi uirtus & irascendi natura. Facile igitur ex libidine irritamur ad iram. Germanitas etiam oculorum facit ut ambo simul uertantur ad idem. Germanitas sensus & phantasiae efficit, ut operante sensu ad aliquid, ad idem operetur & phantasia. Propter similem Germanitatem, quando phantasia species suas profert in actum, mens quoque suas educit in lucem. Non gene rantur propriè tunc mentis species, sed quae angustius coarctabantur, patent latius, & flo rescunt, quae tepebant, feruent, quae in solo mentis uertice per se lucebant, rutilant eminus, & in ratione quae mentem sequitur, iam facta sereniore refulgent. Itaque quam Aristoteles creationem uocaret in speciebus, Plato coruscationem cognominabit, per quam expergefactus oculus rationis, speciebus mentis irradiatur. Prima illa in mente coruscatio, intelligentia ipsa est, sequens irradiatio est ipsa rationis discursio. Per intelligentiam essentiae rerum definiuntur. Per rationem componuntur essentiae definitae, & argumentationes conficiuntur. Veras autem definitiones essentiarum non potest mens per accidentalia rerum simulachra fabricare, sed eas construit per infusas ab origine rerum omnium rationes. Decimaoctaua ratio. Infusas, inquam, à rationibus rerum quas habet Deus. Quae quidem in Deo sunt ipsa Dei essentia, ab ipso Deo sub uarijs rationibus intellecta.","prev":{"citation":"Opera omnia 245.5-8","label":"245.5 to 245.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/245.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/245.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 246.4-7","label":"246.4 to 246.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/246.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/246.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}