{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 248.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 248.1-3","ref":"248.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/248.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/248.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/248.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Pulchritudo uerò ideo immutabilis est, quia & nihil est aliud, quàm pulchritudo, & quantum pulchritudo est, non mutatur, quia sic neque uertitur in contrarium, neque priuatur quandoque fundamento & sustentaculo, cum seipsa sustineat. Adde quod corporalia quaeque alijs pulchra uideri possunt, alijs uerò non pulchra, ipsa uero pulchritudo carere puschritudine cogitari non potest. Praeterea corpora formosa diuisibilia sunt, pulchritudo autem indiuisibilis. Non parua est, quia magna corpora non formaret, non magna, quia paruis corporibus non congrueret. Denique non est corporea, quoniam rebus spiritalibus non competeret. Non est etiam temporalis, quia rebus non inesset aeternis. Inest autem multò magis animabus & mentibus quàm corporibus. Sed neque in illis est prima, tùm quia illae secundum se deformes sunt, nisi formentur a bono, cuius splen dor est pulchritudo, tum quia illae ueritatem appetunt tanquam pulchram. Pulchritudo uerò non expetit semetipsam. Tunc denique quia simpliciter & communiter amabile est non esse quidem animale uel intellectuale, sed bene bonumque esse. Cum uerò bonum summè alliciat, summa est pulchritudo. Itaque idea ipsa pulchrorum est super corpora, animas, mentes. Est una, simplex. pura, immutabilis, indiuisibilis, incorporea & aeterna, atque eadem idearum omnium est natura, quod hinc quoque alio exemplo probamus. Hinc homo quando illum generat hominem, non propriè specificam humanitatem ipsam, quae communiter in utroque consideratur, gignit. Gigneret enim & seipsum, qui per humanitatem extat. Praeterea terminata natura naturam interminatam generare non potest. Non ergo causa est hic homo, ut simpliciter humanitas sit, sed ut in illa materia propagetur. Oportet autem naturae humanae communis esse communem causam, atque etiam per se agentem, quod ostendit ordinatissima eius & stabilis compositio. Quamobrem super agentia in speciebus particularia extare oportet uniuersale agens, speciem respiciens atque dirigens. Quod etiam apparet inijs quae absque manifestis seminibus generantur, ut aliàs demonstrauimus.","prev":{"citation":"Opera omnia 247-2","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/247-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/247-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 248.4-7","label":"248.4 to 248.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/248.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/248.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}