{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 249.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 249.5-7","ref":"249.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/249.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/249.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/249.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Si enim mens & natura plenae formarum sunt, perque illas agunt quod in naturalibus artificijsque apparet, merito & Deus, qui naturae mentisque formator est, informis esse non debet. Per formas igitur agit, quas appellamus ideas. Has Plotinus & Proculus non solum exemplares, sed etiam essentiales formas appellant. Putant enim opificem mundi nulla in fabricando mundo consultatione uti. Ialem enim imperfectam operationem esse, atque eum qui de opere perficiendo consultat, prius in se imperfectum opus quodammodo concepisse, deinde de illius absolutione perquirerem. Quod à mente perfecta est alienum. Item si uniuersum mutabili solum prouidentiae discursu disponeretur, non esset unquam stabile quicquam, neque perpetuus esset mundi motus & stabilis. igitur Deus uniuersum per esse suum facit atque disponit, praesertim cum eiusmodi actio & prima, & communissima & facillima sit omnium actionum, ideoque à causa quadam prima communissima, felicissima sit ubicunque sit, eique in primis conueniat. Omnis autem causa quae ipso esse facit, talem sequen ti gradu faei effectum, qualis est ipsa primo. Cum igitur mundus sit cunctarum complexio specierum, sequitur ut mundi opifex modo quodam suprà quàm cogitari possit praestantiore specierum omnium complexio sit, & omnium formas habeat exemplares, sibique met, ut illorum more loquar, essentiales. Quod iterum ita confirmant. Si ars naturam imitatur, perque operum rationes efficit opera, ergo & natura suorum operum possidet rationes. Rurius natura cum ex seipsa careat ratione, & moueatur perficiaturque à Deo, rationes accipit ab ipsis diuinae mentis ideis. Et quanto naturae rationes interiores ipsi naturae sunt, quàm rationes artis arti, tantò saltem rationes diuinas interiores oportent esse Deo, quam naturae rationes ipsi naturae. Addunt, quòd formae sensibiles haud omnino uereque sunt tales quales cognominan tur. Sanè aequalitas & similitudo passim inaequalitatis dissimilitudinisque fit particeps. Formositas autem uera in subiecto per se deformi informique esse non potest.","prev":{"citation":"Opera omnia 249.1-4","label":"249.1 to 249.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/249.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/249.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 249.8","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/249.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/249.8"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}