{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 251.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 251.1-4","ref":"251.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/251.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/251.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/251.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"Oportet autem naturam etsi per se irrationalis est, tamen corporalium rationes habere, quibus possit intrinsecus singula congruis modis ad finem conuenientem rationaliter ordinare, mouere, formare, cumque per se irrationalis fit, ab eo quod per se rationale est, duci debet, rationibusque formari. Nempe irrationale est, naturae per se irrationali ordinem uniuersi committere. Igitur in causa superiore necesse est rationes rerum adeò rationaliter esse, ut causa ipsa se suaque animaduertens, & sui, & rationum suarum certam habeat rationem. Absurdum certe foret, cum nos, tum nostri, tum nostrorum operum, tum uniuersi rationes habeamus, causam uniuersi, neque sui, neque suorum rationes habere. Quamobrem si mundi conditor omnia nouit, certè non respexit in alia ut illa perciperet, siquidem cognitio eius, alia ipsamet cognitione producta proculdubio antecedit. Quis enim ignoret externum opus sequi intrinsecam actionem? Itaque Deus in seipsum respiciens nouit omnia. Quo fit ut in ipso sint omnium species, per quas cuncta cognoscat & faciat. Atque (ut summatim dicam) quemadmodum in hoc materiali mundo materiae omnes in unam tandem intimamque materiam, sic & multò magis in mundo formali formae omnes in unam intimamque formam necessario reducuntur. Quod hinc rursus argumentari licet. Quòd omnis uita prolem suam penes seipsam prius generat quàm seorsum, & quò praestantior uita est, eò interiorem sibimet generat prolem. Sic uita uegetatiua tam in arboribus, quàm in animalibus semen quasi arborem & quasi animal in corpore proprio prius generat, quàm autiaciat extra, aut arborem inde animálue externum producat. Sic sensitiua uita, quae est uegetatiua praestantior, per phantasiam in sesimulachrum intentionemque rerum parit prius quàm in externa materia fabricet. Sed foetus ille phantasiae primus quia in ipsam & anima est, ideo propinquior est animae quàm foetus uegetatiuae uitae, qui non fit in anima, sed in corpore. Sic uita rationalis, quae est excellentior sensitiua, parit in seipsa rationem tum rerum, tum sui ipsius quasi foetum prius, quàm uel loquendo uel agendo promat in lucem. Primus ille foetus propinquior est animę quam phantasiae foetus.","prev":{"citation":"Opera omnia 250.5-7","label":"250.5 to 250.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/250.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/250.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 251.5-8","label":"251.5 to 251.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/251.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/251.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}