{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 251.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 251.5-8","ref":"251.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/251.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/251.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/251.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":259,"text":"Vis enim rationalis in foetum suum, perque illum in seipsam reflectitur, quod efficit phantasia. Sic angelica uita notiones sui ipsius & rerum promit in se antequam depromat in mundi materiam. Proles haec interior est angelo quam rationi sua, quia neque ab externis incitata est, neque mutatur. Quamobrem diuina uita eminentissima & foecundissima omnium, uniuersam hanc mundi Machinam tanquam prolem suam in se generat prius quàm pariat extra. Oportet autem huiusmodi prolem, quam Orpheus Palladem uocat, louis capite natam, magis intimam (ut ita dixerim) esse Deo, quàm angeli notionem angelicae menti. In angelo quippe cum sit esse aliud quàm intelligere, notio quae generatur intel ligendo, aliud est quam angeli ipsius essentia. In Deo autem quia esse & intelligere idem sunt, notio quàm Deus intelligendo seipsum gignit tanquam exactissimam sui ipsius imaginem, idem est atque ipse Deus. Quoniam uerò generationem uoluptas comitatur. Timaeus Platonis inquit, Deum opere suo mirifice delectari. In prole autem illa Dei intima, quae uniuersale semen est mundi, insunt propria semina membrorum omnium quae in mundo hoc prole eius externa gignuntur. Semina illa essentia inter se conueniunt, ne Deus lit substantia multiplex. Differunt ratione, ne quicquid in mundo sit, sine ulla uarietate sit unicum. Age sic ultra procede. Cum Deus uim habeat infinitam, & res quae sequuntur eum cunctae finitam, ideoque diuina uirtus non sit determinata ad ea solum agenda, quibus finitae res possunt subministrare, sed quest absque illis insuper innumerabilia opera etiam incorporalia facere, an non necessarium tibi uidetur in Deo horum operum formas, quae absque instrumentis certisque subiectis facere potest, ita relatione saltem distinctas esse, ut propriam illic habeant rationem?","prev":{"citation":"Opera omnia 251.1-4","label":"251.1 to 251.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/251.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/251.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 252.1-4","label":"252.1 to 252.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/252.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/252.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}