{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 253.6-9","citation":"Ficino, Opera omnia 253.6-9","ref":"253.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/253.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/253.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/253.6.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":345,"text":"Formulae uerò illae ideo praestantiores sunt animo, quia per ipsas animus etiam indicat corrigitque seipsum. Nempe per rationes unitatis, bonitaris, & pulchritudinis, animus de seipso iudicat saepe quàm sit ipse aut partibus multiplex, aut affectibus dissidens. Item quantum uel natura deficiat, uel uitio deprauetur. Rursus quantum uel natus sit deformis, uel turpis euaserit. Nónne per pulchritudinis sigillum pronunciat esse se corporibus pulchriorem & hanc partem sui illa, & hunc habitum illo pulchriorem esse? lmò uerò & angelis sublimiores esse uidentur, quia per sigillum idem angelum mens nostra designat, quando angelum animo pulchriorem esse affirmat, & alio angelo alium, angelisque Deum. Non tamen metitur Deum, sed ipsum tanquam mensuram relinquit immeniurabilem. Sicut enim sapientia non fit sapiens, & motus non mouetur, ita prima mensura non mensuratur. in eo igitur quod illae formulae angelos metiuntur tan quam regulae expressae ab ideis super angelos existentibus certè sublimiores sunt ange lis. Et animus in hoc ipso actu quo metitur angelos, excellentior est quam ea ipsa natura angeli, quam apud seipsum metiendo designat. Quamuis & angelus animam metiatur per regulas quodammodo rectiores, & eo ipso actu magis excedit animum, quàm per actum animi excedatur ab animo. Quo autem pacto sigilla huiusmodi, quas & formulas appellamus, si sunt animo & angelis altiora, finguntur ab animo? Quinimo sunt in animo ante omne commentum animi. Animus enim sua inuenta omnia ad sigilla talia con fert. Siquidem ueritatis sigillo discernit quae uera inuenta sint, quae ueriora, quae falsa. Item quod per nouos temporalesque actus animi fabricatur, mobile est omnino. Quod enim motu sit, nimirum fit & mobuse. Sigilla uero talia sunt immobilia. Haerent enim ani mo immobiliter, quoniam quicquid singulis momentis occurrit animo, uel fit ab animo arbitratu nostro, ad illa referimus tanquam firmiter inhaerentia. Porro si illa quoque nutarent, essent ad alia referenda, & alia rursus ad alia, neque esset in nobis principium aliquod iudicandi. Sigillum per quod de statu huius rei, aut statu illius, aut etiam de aeternitate sententiam ferimus, mobile esse nequit. Siquidem in sigillo ratio illius exprimitur, quod eo significatur. Ratio uerò status ipsius aeternitatisque est à ratione motus alienissima. Quin etiam stabile & aeternum non aliter quàm sub rationibus status aeternitatisque definimus.","prev":{"citation":"Opera omnia 253.1-5","label":"253.1 to 253.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/253.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/253.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 254","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/254","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/254"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}