{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 255.5-6","citation":"Ficino, Opera omnia 255.5-6","ref":"255.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/255.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/255.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/255.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":201,"text":"Laudat insuper eodem pacto certam quandam siue membrorum humanorum proportionem, siue numerorum uocumque concordiam. Commendat mortales gectus, & habitus tanquam decoros. Commendat sapientiae lucem, & ueritatis intuitum. quaelibet mens haec omnia semper & ubique adsciscit illico, & quam ob causam adsciscat ignorat, neque potest non adsciscere, instinctu adsciscit necessario prorsus & naturali. At quia eorum quae hic affectantur, diuersa inter se ratio est, oportet ut à mente ex diuersis naturae suae rationibus tùm quasi fomitibus appetantur, tùm quasi formulis & regulis approbentur, ita ut ex eisdem regulis illorum contraria reprobentur. Siquidem contraria illorum cum primum nobis obijciuntur, offendunt natura sua, etiam si causam nesciamus. Sunt ergo rationes illorum similiumque ingenitae menti. Quintum signum à definitione artis accipitur. Omnis ars quia certa ratione ad certum finem ordinat opus, rationalis facultas est. Facultas rationalis si omni naturae irrationali est ingenita, multò magis ingenita est omni rationali. Elementa quàm artificiose situm repetunt suum? Quanta geometriae arte rectam lineam in ascensu seruant atque descensu? Quanta architecturae industria pluuia se in orbiculares guttulas cohibet? Quanta aër sagacitate rerum naturae succurrit, ne quid in ea uacuum relinquatur? Complexio quoque plantarum & animalium quàm mirabili medicinae artis solertia utitur in conseruando habitu naturali aut recuperando? Ipsae quoque brutorum animae singulis in speciebus singulas artes exercent.","prev":{"citation":"Opera omnia 255.1-4","label":"255.1 to 255.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/255.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/255.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 256.1-4","label":"256.1 to 256.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/256.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/256.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}